PL 62, col. 462

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

ut spiritum in carnem mutaret, sed ut suscepto
homini immortalitatem atque aeternitatem coelestis
vitae praestaret. Nam etsi Apostolus semetipsum exinanisse
dicit, formam servi suscipiendo [(Philip. II,
7)] , non utique sic exinanitum accipimus, ut aliud
quam quod fuerat idem spiritus fieret, sed ut seposito
interim majestatis suae honore, humanum corpus
indueret, quo suscepto, salus gentium fieret. Ut
enim sol cum nube tegitur, claritas 523 ejus comprimitur,
non caecatur, et lumen illud quod toto orbe
diffusum claro splendore cuncta perfundit, parvo admodum
obstaculo nubis includitur, non aufertur: sic
et homo ille quem Dominus Salvatorque noster, id
est Deus Deique Filius induit, deitatem in illo non
intercepit, sed abscondit. Denique cum se in monte

paululum extra ipsum hominem extulisset, fulgore
luminis ejus pene obcaecati apostoli [(Matth. XVII)] (in
terram quippe homines cediderunt) periclitati vitam,
nisi eis Dominus compresso rursum majestatis suae
honore ut misericors subvenisset, secundum illam
sententiam: Nemo vidit Deum, et vixit [(Exod. XXXIII,
20)]
. Ut ergo claritas solis cum non usque ad nostros
emicat visus sibi salva est; quia quod non videtur,
infirmitatis est nostrae, quorum oculos nubium texit
obscuritas: ita et majestas illa divina, quae (ut dixi)
corpus induerat, probat se non detrimento proprii
latuisse fulgoris, sed carnis, ut dixi, beneficio, cujus
causa Filius Dei, Filius hominis esse sustinuit. Nempe
enim de Spiritu Dei Virgo concepit, et quod concepit,
hoc peperit, id est, Deum homini suo (ut jam dixi)

sociatum: sicut ipse dixit: Quod nascitur de carne,
caro est: et quod nascitur de spiritu, spiritus est, quia
Deus Spiritus est, et de Deo natus est [(Joan. III, 6)]
.
Sicut et angelus ad Mariam virginem dicit: Spiritus
Dei veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te. Propterea
quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius
Dei [(Luc. I, 35)]
. Vides ergo ipsum spiritum, id est
Filium Dei venisse ad Virginem, et inde Dei et hominis
Filium processisse? Nec tamen ipso indumento
carnis Dei Filium esse mutatum, sed eumdem ipsum
esse in homine qui fuerat ante mundum cum Patre,
per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est
nihil, sicut evangelista ait: Mundus per ipsum factus
est, et mundus eum non cognovit [(Joan. I, 10)]
. Caeterum
amentis est credere, ab eo posse liberari, qui ut

liberaret, amissus est; ut nasceretur, oppressus est;
ut immortalitatem redigeret, transivit ad mortem.
Sed absit, absit, haeretice, ut sensus tuae iniquitatis a
catholicis admittatur. Nos enim credimus immutabilem
et inconvertibilem, Verbum et Spiritum, id est
Filium Dei: qui cum hominem induit, non statum
vertit, non 524 ordinem perdidit, non substantiam
immutavit, sed illuvias ejusdem corporis aeterno claritatis
suae lumine illustravit, ut ad nos per tramitem
corporis ejus, lux sancti Spiritus, et aeternae
vitae gratia redundaret. Quem etsi passum credimus
et sepultum, sed homo ille passus est quem Filius
Dei suscepit, quem induit, quem portavit. Sed quia
totum ad auctorem referebatur quidquid homo ille

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.