PL 62, col. 85

De incarnatione et gratia (Petrus diaconus; Auctores varii), J. P. Migne

quae in humanitate est, et essentiae nostrae manifestatio
illata est, per id quod dictum est incarnata, jam
desinant arundineam virgam sibimet supponentes. »
CAPUT III. Beata Virgo proprie Dei mater.
Beatam vero virginem Mariam non propter dignitatem
hominis illius qui ex ipsa natus est (quem gratia
et non natura Deum quidam impie praedicare non
metuunt), sed proprie et secundum veritatem credimus Θεοτόκον,
id est Dei genitricem, eo quod peperit
vere et proprie Deum Verbum incarnatum, et hominem
factum, atque essentialiter sive naturaliter carni
unitum. Propterea etiam essentialem, sive naturalem
factam naturarum unitionem omnimodis confitemur;

non sicut illi, qui tanquam in propheta, ita in Christo
Deum Verbum inoperasse contendunt. Quos
redarguit beatus Gregorius Nazianzenus ad Clidonium,
dicens: « Si quis sicut in propheta secundum
gratiam dicit inoperasse Deum Verbum, et non essentialiter
factam confitetur unitionem, sit vacuus
melioris inoperationis, magis autem plenus sit deterioris. »
Nec sicut illi qui secundum illustrationem,
aut dilectionem aut affectionem, personalem vel subsistentialem,
sive secundum auctoritatem, aut potentiam,
aut aequalitatem honoris, unitionem tentant
astruere naturarum. Quos paulo superius memoratus
beatus Cyrillus anathematizat dicens contra Nestorium:
« Si quis in uno Christo dividit substantias
post unitionem, sola eas societate connectens secundum

dignitatem, auctoritatem aut potentiam, et
non magis conjunctionem quae est secundum unitatem
naturalem, anathema sit. » Deus enim Verbum,
non nomine vacuo, non particula sui, sed natura
Deus tantus, quantus et Pater est, aequalis per
omnia Patri, praeter hoc tantummodo quod ille Pater
est, iste Filius, naturae se humanae uniens, factus
est homo. Hinc etiam a sanctis Patribus adunatione
ex divinitate et humanitate Christus Dominus noster
compositus praedicatur. Quod nolens Paulus Samosatenus
confiteri, damnatus est ab Antiocheno concilio,
Malchione presbytero ejusdem Antiochenae
Ecclesiae, viro per omnia eruditissimo, et ab universis
sacerdotibus qui contra eumdum Paulum convenerant
tunc electo, qui summum disputationis

certamen a concilio memorato suscipiens, ita eumdem
haereticum inter caetera redarguit, dicens: « Ex
simplicibus fit certe compositum, sicut in Christo
Jesu, qui ex Deo Verbo et humano corpore, quod
est ex semine David, unus factus est, nequaquam
ulterius divisione aliqua, sed unitate subsistens. Tu
vero videris mihi secundum hoc nolle compositionem
fateri, ut non substantia sit in eo Filius Dei, sed
sapientia secundum participationem. Hoc enim dixisti,
quia sapientia dispendium patiatur, et ideo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.