PL 62, col. 87

De incarnatione et gratia (Petrus diaconus; Auctores varii), J. P. Migne

et vivificator tanquam Deus, anathema sit. » Similiter
etiam hominem Christum dicimus Verbum secundum
illud beati Joannis: Quod fuit ab initio, quod
audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus,
et manus nostrae tractaverunt de Verbo vitae [(I Joan. I, 1)]
.
Neque enim Verbum secundum deitatis
suae naturam tractari potuit manibus humanis, nisi
fieret homo. Est etiam procul dubio puer ille, quem
beata Virgo genuit, quem pannis involvit, quem in
praesepio collocavit, quem octavo die circumcidit,
quem Simeon vir justus propriis amplexatus est gremiis,
quem subjectum parentibus evangelistae referunt [(Luc. II, 51)]
quem profecisse aetate et sapientia
protestantur, natura Deus, per quem facta sunt
omnia visibilia et invisibilia, unigenitus et primogenitus,
in quo omnia constant,
secundum apostolum
Paulum [(Col. I, 16)] . Et hoc ipsum claris vocibus
etiam Isaias propheta protestatur dicens: Puer natus
est nobis, et Filius datus est nobis, cujus potestas in humero
ejus, et vocabitur magni consilii angelus, admirabilis,
consiliarius, Deus fortis, dominator, pater futuri
saeculi, princeps pacis [(Isai. IX, 6)]
. Et idcirco acquiescendum
illis nullatenus credimus, qui puero illi
Deum fortem unitum asserunt, nec Deum fortem ipsum
esse puerum credunt, praesertim cum non alterius
cujuslibet, sed ejus omnino thronum, qui de
Spiritu sancto et Maria Virgine natus est, atque in
Jordane a Joanne, ut aquas sanctificaret, baptizatus
est, in saeculum saeculi Psalmista testetur, dicens: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi; virga aequitatis,

virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem;
propterea unxit te Deus tuus oleo exsultationis prae participibus
tuis.
Quomodo autem ungi poterat Deus, cujus
thronus est in saeculum saeculi, nisi fieret homo?
CAPUT V. Deus factus est homo, non homo factus est Deus.
Secundum hanc ergo prophetae sententiam, Deus
factus est Christus, non autem Christus factus est
Deus, sicut dicunt haeretici, qui per provectum, non
per naturam Christum Deum audent asserere: Deus
enim unctus est, quia ipse factus est homo, non
enim alter est Deus, alter homo, sed idem Deus, idem
homo. Qui enim naturalis est filius virginis, idem
naturalis est Filius Dei. Propterea et duas nativitates

Dei Verbi credimus et confitemur: id est unam ante
saecula a Patre secundum divinitatem, alteram in
novissimis diebus a virgine sancta secundum carnem:
exsecrantes eos qui negant secundum carnem Verbi
Dei nativitatem. Qui etiam refugiunt unius ejusdemque
Filii Dei fateri mirabilia et passiones, quod omnis
Dei Ecclesia confitetur. Accipimus autem et quatuor
concilia secundum hunc expositionis nostrae
sensum: Nicaenum, trecentorum decem et octo episcoporum;
Constantinopolitanum, centum et quinquaginta
qui damnaverunt impios Pneumatomachos,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.