PL 62, col. 88

De incarnatione et gratia (Petrus diaconus; Auctores varii), J. P. Migne

nec non etiam Ephesinum primum, cui praefuerunt
beatissimi Coelestinus Romanus et Cyrillus Alexandrinus
antistites; et sanctum ac venerabile, quod
apud Chalcedonam celebratum est. Epistolas quoque
beati Leonis amplectimur, anathematizantes universos
contraria dogmatibus Ecclesiae sentientes, simul
et omnia scripta Theodori Mopsuestini et Nestorii
discipuli ejus, omnesque qui illis similia sapiunt cum
eodem Nestorio, nec non etiam cuncta scripta duodecim
adversantia capitulis beati Cyrilli, quae contra
eumdem Nestorium edidit: his adjicientes Eutychem
et Dioscorum cum sociis eorum, omnesque quos juste
ac regulariter sedes apostolica condemnavit.
CAPUT VI. Qualis homo creatus; et qualis cum sua posteritate per peccatum effectus.
Post haec consequens est etiam, qualiter de Christi
gratia sentiamus, qua nos eruit de potestate Satanae,
secundum quod nobis est traditum, vestrae
beatitudini declarare: quia etiam in hac parte auctoritas
vestra nobis valde est necessaria. Credimus
itaque, bonum et sine ulla carnis impugnatione, a
Deo creatore omnium, factum Adam, magnaque praeditum
libertate; ita ut et bonum facere in propria
facultate haberet, et malum, si vellet, posset admittere.
Eratque mors et immortalitas in ejus posita
quodammodo arbitrii libertate. Capax enim erat
utriusque rei, ut si servaret praeceptum, sine experientia
mortis fieret immortalis: si vero contemneret,

mors continuo subsequeretur. Itaque serpentis astutia
depravatus, sponte divinae legis praevaricator effectus
est; et ideo secundum quod ei praedictum fuerat,
justo Dei judicio mortis poena damnatur, totusque,
id est secundum corpus et secundum animam in
deterius commutatus, amissa libertate propria, sub
peccati servitio mancipatur. Ex hoc nullus est hominum,
qui non hujus peccati vinculo nascatur astrictus,
praeter eum qui ad hoc vinculum peccati solvendum,
novo generationis modo natus est, mediator
Dei, et hominum homo Christus Jesus [(I Tim. II, 5)]
.
Quid enim aliud potuit aut potest nasci ex servo, nisi
servus? Neque enim cum esset liber Adam, filios
procreavit, sed postquam servus peccati factus est.
Ideo sicut omnis homo ab illo est, ita et omnis homo

servus peccati per ipsum est. Hinc et Apostolus: Ex uno,
inquit, in omnes homines in condemnationem [(Rom. V, 18)]
.
Et rursus: Per unum hominem peccatum
intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, et
ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes
peccaverunt [(Ibid., 12)]
. Falluntur ergo omnimodo
qui dicunt mortem solam, non etiam peccatum transiisse
in genus humanum: cum Apostolus, et peccatum,
et mortem mundo per eum testetur illatam. Ab
hac igitur damnatione et morte nullus omnino liberatur,
nisi gratia Redemptoris: qui cum esset Dominus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.