PL 63, col. 858

De consolatione philosophiae (Boetius), J. P. Migne

esse totam simul, ut sicut notio praesentium, sic praenotio
divina futurorum liberorum libertati humanae
non noceat.
Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est,
omne quod scitur, non ex sua, sed ex comprehendentium
natura cognoscitur, intueamur nunc quantum fas
est, quis sit divinae substantiae status, ut quaenam
etiam scientia ejus sit, possimus agnoscere. Deum
(5) igitur aeternum esse, cunctorum ratione degentium
commune judicium est. Quid sit igitur aeternitas,
consideremus. Haec enim naturam nobis pariter
divinam, scientiamque patefecerit. Aeternitas igitur
est, interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio.
Quod ex collatione temporalium clarius liquet.
Nam quidquid vivit in (10) tempore, id praesens

a praeteritis in futura procedit: nihilque est in tempore

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.