PL 64, col. 1183

De differentiis topicis (Boetius), J. P. Migne

nunc omnem primi voluminis disputationem superfluam
putant, si cuncta perlegant, contextionemque
operis mente ac ratione collustrent, desinent profecto
judicare superfluum, quod necessario viderint
in parte operis collocatum. Atque haec hactenus. Sed
quoniam de his quae antea posuimus, id est de propositione,
quaestione, conclusione, argumento sufficienter
dictum est, nunc de argumentatione tractemus.
Argumentatio est per orationem argumenti explicatio.
Hujus autem species duae sunt, una quae
syllogismus, altera quae vocatur inductio. Syllogismus
est oratio in qua quibusdam positis et concessis,
aliud quiddam per ea ipsa quae concessa sunt,
evenire necesse est, quam sint ipsa quae concessa
sunt. Hujus diffinitionis rationem secundus quidem

liber eorum quibus institutionem in Categoricos
scripsimus Syllogismos plene continet. Sed propter
intellectus facilitatem idem breviter aperiemus exemplo.
Sit enim syllogismus hic: omnis homo animal
est, omne animal substantia est, omnis igitur homo
substantia est. Totum igitur hoc oratio est, in qua positis
quibusdam et concessis, id est duabus propositionibus
quae sunt, omnis homo animal est, et omne
animal substantia est, per ea ipsa quae concessa
sunt, efficitur aliud aliquod, id scilicet quod est conclusio,
omnis igitur homo substantia est. Per propositiones
enim quae concessae sunt, sequentia necessario
conclusionis infertur. Sunt autem propositiones
hae: omnis homo animal est, et omne animal
substantia est, atque ex his efficitur aliud quiddam

quam sunt ipsa quae concessa sunt. Concluditur enim:
igitur omnis homo substantia est, quod longe diversum
est, et ab ea propositione quae dicit: omnis homo
animal est, et ab ea quae proponit, omne animal esse
substantiam. Syllogismorum vero alii praedicativi
sunt, qui categorici vocantur, alii conditionales,
quos hypotheticos dicimus. Et praedicativi quidem
sunt, qui ex omnibus praedicativis propositionibus
connectuntur, ut is quem exempli gratia superius annotavi,
omnibus enim praedicativis propositionibus
texitur. Hypothetici vero sunt, quorum propositiones
conditione nectuntur, ut hic: si dies est, lux est;
est autem dies, lux igitur est; propositio enim prima
conditionem tenet hanc, quoniam ita demum lux est,
si dies est. Atque ideo syllogismus hic hypotheticus,

id est, conditionalis vocatur. Inductio vero est oratio
per quam fit a particularibus ad universalia progressio,
hoc modo: Si in regendis navibus non sorte,
sed arte, eligitur gubernator; si in regendis equis
auriga non sortis eventu, sed artis commendatione
assumitur; si in administranda republica non sors
principem facit, sed peritia moderandi, similiaque in
pluribus conquiruntur, quibus infertur, et in omni
quoque re quam quisque regi atque administrari graviter
volet, non sorte accommodat, sed arte rectorem.
Vides igitur quomodo per singulas res currat oratio,
ut ad universale perveniat. Nam cum non sorte regi,
sed arte, navim, currum et rempublicam collegisset,
quasi in caeteris quoque ita sese res habeat, quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.