PL 64, col. 242

In Categorias Aristotelis (Aristoteles; Boetius), J. P. Migne

permanentior est, in habitu est, ille vero qui facile
periturus est, in affectione, ita nihil aliud interest
inter habitum atque dispositionem. Nam quamvis
permanentior sit habitus, facile vero mobilis dispositio,
non nisi tantum diuturnitate differunt permanendi.
Unde fit ut genere et specie habitus a dispositione
non discrepet. Quocirca recte quae numero
solo distabant, non specie sub unius speciei nuncupatione
utraque sunt ab Aristotele proposita, sed
est horum propria differentia, quod habitus diutissime
permanentes dispositiones sunt. Dispositio autem
facile mobilis habitus, sed si horum exempla
quaeramus, haec poterunt inveniri. Habitudines sunt
ut artes, disciplinae, virtutes. Nam ars non facile
mobilis videtur et diutissime permanet. Hoc enim ars

ipsa meditatur ut usu atque exercitatione non pereat.
Quis enim est qui sciens recte grammaticam
nulla vi interveniente validioris passionis amisit?
Fertur enim quidam summus orator aegritudine febribusque
decoctus, omnem litterarum amisisse doctrinam,
in aliis vero rebus sanus ac sibi constans
et in omni re vegetus permansisse. Disciplina quoque
etiam ipsa est in permutatione difficilis. Quis
enim sciens triangulum, duobus directis angulis, tres
interiores similes habere angulos, hanc scientiam
praeter vim (ut dictum est) fortioris passionis amisit?
Virtutes quoque in eodem genere ponendae sunt.
Virtus enim nisi difficile mutabilis non est, neque
enim quod semel juste judicat justus est, neque qui
semel adulterium facit, est adulter, sed cum ista

voluntas cogitatioque permanserit. Aristoteles enim
virtutes non putat scientias, ut Socrates, sed habitus
in Ethicis suis esse declarat. Quocirca constat esse
habitus stabiliter permanentes, difficileque mutabiles,
hoc tantum excepto, ut non eas vis aliqua
major alicujus permutationis impellat et destruat.
Affectionis vero species sunt, ut calefactio atque perfrictio,
et aegritudo atque sanitas, cum ad eas quodammodo
sit homo dispositus atque affectus, non tamen
immutabiliter aut caloris qualitatem habeat aut
frigoris, sicut nec perpetuo sanitatis aut perpetuo
aegritudinis. Quin etiam si qua sunt quae per longi
temporis aegritudinem corporibus immutabiliter indurantur,
ut ea jam in naturam quodammodo corporis
cujusque transierint, ut si quis percussus cicatricem

faciat insanabilem, illi ex dispositione et
affectione quidam factus est habitus. Quocirca recte
dictum est dispositiones inveteratas habitus facere.
Nam cum quaelibet dispositio permanens et difficile
mobilis facta sit, illa jam non dispositio aut affectio,
sed habitus vocandus est.
Manifestum est autem quoniam haec volunt habitudines
nominari, quae sunt diuturniora et difficile mobilia.
Namque in disciplinis non multum retinentes sed facile
mobiles, non dicuntur habitum habere, quamvis sint ad
disciplinas pejus vel melius dispositi. Quare differt habitus
a dispositione, quod hoc quidem facile mobile est,
illud vero diuturnius et difficile mobile.
Habitus esse qualitates difficile mobiles et diuturnissime

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.