PL 64, col. 433
In librum De interpretatione Aristotelis Maior (Aristoteles; Boetius), J. P. Mig
quae hujusmodi est. Sermo hic, quem dicimus
est, nullam per se substantiam monstrat, sed semper
aliquam conjunctionem vel earum rerum quae sunt,
si simpliciter apponatur, vel alterius secundum
participationem: nam cum dico, Socrates est, hoc
quod dico Socrates aliquid eorum est quae sunt, et in
rebus iis quae sunt Socratem jungo; sin vero dicam,
Socrates philosophus est, hic, inquam, Socrates philosophia
participat. Rursus hic quoque Socratem
philosophiamque conjungo, ergo hoc quod dico est,
vim conjunctionis cujusdam obtinet, non rei, quod
si propositionem aliquam copulationemque promittit,
solum dictum nihil omnino significat, atque hoc est
quod ait, nec si hoc ipsum est, purum dixeris, id est
solum, non modo neque veritatem neque falsitatem
designat, sed omnino nihil est, et quod secutus est
planum fecit, significat, inquit, quamdam compositionem
quam sine compositis non est intelligere.
Nam si est verbum compositionis conjunctionisque
cujusdam vim et proprium obtinet locum, purum et
sine conjunctione praedicatum nihil significat, sed
eam ipsam compositionem, quam designat cum fuerit
conjunctum, ea quae componuntur, significare potest,
In quantum labor humanum genus excolit et beatissimis
ingenii fructibus complet, si in tantum
cura exercendae mentis insisteret, non tam raris
homines virtutibus uterentur, sed ubi desidia demittit
animos, continuo feralibus seminariis, animi
uber horrescit. Nec hoc cognitione laboris evenire
concesserim, sed potius ignorantia; quis enim laborandi
peritus unquam a labore discessit? Quare
intendenda vis mentis est, verumque est amitti animum,
si remittitur. Mihi autem si potentior divinitatis
annuerit favor, haec fixa sententia est, ut quanquam
fuerint praeclara ingenia, quorum labor ac
studium multa de his quae nunc quoque tractamus
Latinae linguae contulerit, non tamen quemdam
quodammodo ordinem filumque disponendo disciplinarum
gradus ediderunt. Ego omne Aristotelis
opus quodcunque in manus venerit, in Romanum
stylum vertens, eorum omnium commenta Latina
oratione perscribam, ut si quid ex logicae artis subtilitate,
et ex moralis gravitate peritiae, et ex naturalis
acumine veritatis ab Aristotele conscriptum
est, id omne ordinatum transferam, atque id quodam
lumine commentationis illustrem, omnesque
Platonis dialogos vertendo, vel etiam commentando
in Latinam redigam formam. His peractis non equidem
contempserim Aristotelis Platonisque sententias,
in unam quodammodo revocare concordiam,
et in his eos non ut plerique dissentire in omnibus,
sed in plerisque quae sunt in philosophia maxime
consentire demonstrem, haec si vita otiumque supererit,
cum multa operis hujus utilitate, nec non etiam
laude contenderim, qua in re faveant oportet, quos
nulla coquit invidia. Sed nunc ad proposita revertamur.
Aristoteles namque inchoans librum, prius