PL 64, col. 492

In librum De interpretatione Aristotelis Maior (Aristoteles; Boetius), J. P. Mig

agenti homini propter aliud tamen agenti res
diversa successit. Hoc igitur ex casu evenire dicitur,
quodcunque per aliquam actionem evenit, non propter
eam rem coeptam, quae aliquid agenti successerit.
Et hoc quidem in ipsa rerum natura est, ut non
hoc ex nostra constaret ignorantia, ut non idcirco
quaedam esse casu viderentur, quod nobis ignota
essent, sed potius idcirco a nobis ignorentur, quod
haec in natura quaecunque casu fiunt, nullam necessitatis
constantiam, aut providentiae modum tenerent.
Stoici dum omnia quidem ex necessitate et
secundum providentiam fieri putant, id quod ex
casu fit, non secundum ipsius fortunae naturam,
sed secundum nostram ignorantiam metiuntur, id
enim casu fieri putant, quod cum necessitate sit

tamen ab hominibus ignoretur. Et de libero quoque
arbitrio eadem nobis pene illisque contentio est. Nos
enim liberum arbitrium ponimus, nullo extrinsecus
cogente in id quod nobis faciendum, vel non faciendum
judicantibus perpendentibusque videatur, ad
quam rem praesumpta prius cogitatione perficiendam
et agendam venimus, ut et id quod fit, ex nobis et ex
nostro judicio principium sumat, nullo extrinsecus
aut violenter cogente, aut violenter impediente.
Stoici autem omnia necessitatibus dantes, converso
quodam ordine liberum voluntatis arbitrium custodire
conantur. Dicunt enim naturaliter quidem animam
habere quamdam voluntatem, ad quam propria
natura ipsius voluntatis impellitur. Et sicut in corporibus
inanimatis quaedam naturaliter gravia feruntur

ad terram, levia sursum meant. Et haec natura
fieri nullus dubitat, ita quoque in hominibus et in
caeteris animalibus voluntatem quidem naturalem
esse cunctis, et quidquid fit a nobis, secundum voluntatem
quae naturalis nobis est, putant fieri, illud
tamen addunt, quod ea volumus quae providentiae
illius necessitas imperavit, ut sit quidem nobis voluntas
concessa naturaliter, et id quod facimus voluntate
faciamus, quae scilicet in nobis est, ipsam tamen
voluntatem illius providentiae necessitas constringit,
ita fieri quidem omnia ex necessitate, quod voluntas
ipsa naturalis necessitatem sequatur, fieri etiam quae
facimus ex nobis, quod ipsa voluntas ex nobis est
et secundum animalis naturam. Nos autem liberum
voluntatis arbitrium non id dicimus quod quisque

voluerit, sed quod quisque judicio et examinatione
collegerit. Alioqui multa quoque animalia habebunt
liberum voluntatis arbitrium. Illa enim videmus
sponte quaedam refugere, quibusdam sponte concurrere.
Quod si velle aliquid vel nolle hoc recte liberi
arbitrii vocabulo teneretur, non solum hoc
esset hominum, sed caeterorum quoque animalium,
quibus hanc liberi arbitrii potestatem abesse quis
nesciat: sed est liberum arbitrium, quod ipsa
quoque vocabula produnt, liberum nobis de voluntate
judicium. Quotiescunque enim imaginationes
quaedam concurrunt animo, et voluntatem
irritant, eas ratio perpendit, et de his judicat, et
quod ei melius videtur cum arbitrio perpenderit et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.