PL 64, col. 800
De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne
In superiori igitur descriptione universalis affirmativa
et universalis negativa contrariae sunt, subcontrariae
vero particularis affirmativa et particularis
negativa, subalternae vero dicuntur universalis affirmativa
et particularis affirmativa, et item universalis
negativa et particularis negativa. Contrajacentes
sunt angulares, id est universalis affirmativa et particularis
negativa. Et item universalis negativa et
particularis affirmativa, ut, omnis homo justus est,
quidam homo justus non est, nullus homo justus est,
quidam homo justus est, et sunt ut hoc modo diffiniri
possint. Contrariae sunt quae universaliter eidem
idem haec affirmat, haec negat. Subcontrariae sunt
quae particulariter eidem idem haec affirmat, haec
negat. Subalternae sunt quae eidem idem affirmant vel
negant, haec particulariter, illa universaliter. Contrajacentes
sunt quando eidem eamdem rem haec affirmat,
haec negat, vel haec negat, haec affirmat, illa
generaliter, haec particulariter, et vocantur contrariae,
quia quod affirmatio universaliter ponit, negatio universaliter
tollit. Subalternae vero, quoniam quod
illa universaliter ponit, etiam haec particulariter
ponit. Subcontrariae vero dictae sunt, vel quod naturaliter
sub ipsis contraiis positae sunt, ut descriptio
docet, vel quod a contrariis diversae sunt, et ipsis
contrariis quodammodo contrariae. Nam contrariae
ut utraeque simul sint fieri non potest, ut utraeque
omnino non sint fieri potest, contrariam vim obtinebunt
subcontrariae. Nam ut utraeque omnino non
sint fieri non potest, ut utraeque simul sint fieri potest,
quod in sequentibus melius explicabitur. Contrajacentes
dicuntur, quoniam universalis affirmatio
vel negatio, particularem affirmationem vel negationem
angulariter respiciunt. Cum autem singulae
propositiones habeant duas differentias, unam ad
qualitatem, alteram ad quantitatem, ut quae universalis,
affirmativa est. habeat differentiam ad quantitatem
quod universalis est, et aliam ad qualitatem
quod affirmativa est; eodem modo caeterae propositiones
binas habeant differentias, unam secundum
qualitatem, alteram secundum quantitatem. Subalternae
quae sunt, una tantum differentia distant
quantitatis, quod haec particularis, illa universalis