PL 64, col. 801

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

est. Nam qualitatis differentiam nullam retinent.
Utraeque enim affirmativae sunt. Illae vero aliae, id
est contrariae et subcontrariae ad qualitatem, quod
illa affirmativa, illa negativa est, nam ad quantitatem
nihil differunt. Utraeque enim contrariae universales,
utraeque subcontrariae particulares sunt, illae
autem quae contrajacentes dicuntur utrisque differentiis
differunt. Nam et illa universalis affirmatio
est, haec particularis negatio, et illa universalis negatio
est, haec particularis affirmatio. Nunc quoniam
quae secundum qualitatem vel secundum quantitatem
et quomodo differant dictum est, earum proprietates,
quae secundum verum falsumque sunt, explicemus.
Igitur earum quae subalternae sunt, si fuerit vera
universalis affirmatio, vera erit particularis affirmatio.

Si enim omnis homo justus est, vera est, vera erit
etiam quae dicit, Aliquis homo justus est. Nam si omnis
homo justus est, et quidam. Eodem modo negativae
subalternae: nam si universalis negativa vera fuerit,
erit etiam vera negativa particularis, ut si nullus
homo justus est vera fuerit, etiam erit vera, quidam
homo justus non est. Nam si nullus homo justus
est nec quidam. Converti autem non potest, nam
si particularis vera fuerit, non necesse erit veram
esse etiam universalem. Ut si quidam homo justus
est, vera fuerit, non necesse erit veram esse, omnis
homo justus est. Possunt enim esse non omnes. Et
eodem modo de negativa. Nam si particularis negativa
vera fuerit, ut est, quidam homo non est justus,
non necesse erit universalem, nullus homo justus

est, veram esse. Potest enim fieri ut quidam justi
sint. Ergo dicamus in subalternis propositionibus si
universales verae sint, veras esse necesse est particulares,
sed non convertitur. Nam si particulares verae
fuerint, non necesse est veras etiam universales esse.
Particulares vero ad universales contrariam conversionem
habent. Nam, ut superius, si universales verae
essent, etiam particulares verae essent; et si particulares
verae essent, non omnino verae essent etiam
universales in particularibus; si particulares falsae
fuerint, falsae erunt etiam universales. Nam si particularis
quidam homo justus est falsa fuerit, universalis
etiam omnis homo justus est falsa erit. Nam
si quidam homo justus est falsa est, vera est nullus
homo justus est. Si vera est nullus homo justus

est, falsa est omnis homo justus est. Falsa igitur
particulari, falsa erit universalis. Item si negativa
particularis falsa fuerit, quae est, quidam homo justus
non est, falsa erit etiam, nullus homo justus est.
Nam si falsum est quia quidam homo justus non est,
vera est quia omnis homo justus est. Si vera est
haec, falsa est nullus homo justus est; falsa igitur
particulari, falsa erit etiam universalis. Sed non
convertitur, ut si universales falsae sint, falsas necesse
sit esse particulares: nam si universalis, omnis
homo justus est falsa fuerit, non necesse est particularem,
quidam homo justus est, falsam esse. Potest
enim fieri ut si omnis homo justus non fuerit, sit
quidam justus, et item si universalis negativa, nullus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.