PL 64, col. 810

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

Repetendum est igitur a superioribus et confirmandum
quod in simplicibus terminorum conversionibus
particularis affirmatio et generalis negatio sibi converti
possunt. Generales vero affirmatio et particularis
negatio sibi converti non possunt. In his vero
conversionibus quae per contrapositionem fiunt, contra
est; nam generalis affirmatio et particularis negatio
per contrapositionem sibi ipsis converti possunt,
generalis vero negatio, et particularis affirmatio per
contrapositionem sibi ipsis converti non possunt, et
generalis negatio et particularis affirmatio quae sunt
contrajacentes in veri falsique distantia (ut demonstratum
est), sibi ipsis invicem contraria patiuntur.
Haec de Categoricorum Syllogismorum categoricis
propositionibus dicta sufficiant. Si qua vero in his

praetermissa sunt, in Perihermenias Aristotelis commentario
diligentius subtiliusque tractata sunt.
LIBER SECUNDUS.

inveniri aliquid subjecti ad quod illud quod praedicatur
dici non possit. Namque nihil hominis invenitur
ad quod animal dici non possit. In toto vero non
esse, vel de nullo praedicari dicitur, quoties nihil
subjecti poterit inveniri ad quod illud quod praedicatur
dici possit. Nihil enim lapidis inveniri potest
de quo possit animal praedicari. Illud sane notandum
est, quod esse in toto versa vice dicitur. Nam si aliquid
de omni aliquo praedicatur, illud de quo illud

praedicatur in toto illo esse dicitur quod praedicatur,
ut animal de omni homine dicitur. Homo vero in
toto est, id est velut quaedam pars intra totum animal
latet. Et si quid in alio omni fuerit, in eo toto
res illa de qua superius dicebatur esse dicitur, ut
idem animal cum in omni sit homine, et de eo omni
praedicetur, homo in toto est animali. His igitur ita
positis, quotiescunque ita dicimus, ut litteras pro
terminis disponamus, pro brevitate hoc et compendio
facimus, id quod per litteras demonstrare volumus
universaliter demonstramus. Nam fortasse in
terminis aliquibus falsum ingerendum necesse sit.
In litteris vero nunquam fallimur, quoniam ad hoc
utimur litteris quasi terminos poneremus. In litteris
vero ipsis, nisi terminorum conjunctio per se firma

valensque fuerit, ulla neque veritas, neque falsitas
reperietur. Quoties igitur aliud de alio omni
praedicari volumus ostendere, sic ponimus. Sit primus
terminus a, secundus b, et praedicetur a de
omni b. Hoc autem ita accipito tanquam si posuerimus a
animal, b hominem. Eodem modo et de negativis.
Nam si dicamus, a de nullo b praedicatur,
tale est ac si dicamus, a, quod est animal, de nullo
lapide praedicatur, quod est b, et alia quaecunque eis
fuerint consimilia. Omnis autem syllogismus simplex
tribus terminis demonstratur atque concluditur.
Sed prius ipsorum syllogismorum figuras aspiciamus,
post vero de modis ordinibusque eorum tractabimus.
Tribus igitur terminis ita positis, ut prope se et sibi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.