PL 64, col. 809

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

non homo non lapis est. Aequale est enim ac si diceret,
quaedam res quae homo non fuerit lapis non
est, quod verum est. Equus enim homo non est, et
tamen lapis non est. Ergo si cum in quibusdam particularis
affirmatio vera fuerit, vera erit ejus per
contrapositionem conversio, et si cum in quibusdam
falsa fuerit particularis affirmatio, vera erit ejus per
contrapositionem conversio, non est dubium particulares
affirmationes per contrapositionem sibi non
posse converti. Generalis enim negatio et particularis
affirmatio, quae contrajacentes sunt, in per contrapositionem
conversionibus contraria patiuntur. Nam
in generalibus negativis sive generales negativae verae
fuerint sive falsae, per contrapositionem conversiones
semper falsae sunt; in particularibus autem affirmativis,
sive particularis affirmatio vera fuerit sive

falsa, ejus per contrapositionem conversio vera est.

Superioris series voluminis quod ad Categoricorum
Syllogismorum propositiones attinebat explicuit.
Nunc autem, quantum introductionis patitur temperamentum,
de ipsa Categoricorum Syllogismorum
ratione tractabitur; et quoniam omnium compositorum
firmitudo vel vitium, aut in his maxime reperitur
ex quibus est compositum, aut penes bonam
malamve compositionem ejus laus vituperatioque
tenetur: namque domus si sit fortibus lapidibus debilibusve

constructa, ipsa quoque est fortis aut debilis;
porro autem si artificis compositionem aequabilem
solertemque fuerit nacta, ipsa quoque constructio,
merito stabilitatis erit laudabile fundamentum;
si vero insolertior compositio fiat, tota quoque quamvis
ex bonis ordinata lapidibus, nulla sese gerens
fabrica stabilitate nutabit; nos quoque hanc eamdem
imaginem secuti, prius de his quibus ipse syllogismus
constat, id est propositionibus explicuimus.
Nunc vero de ipsa inter se syllogismorum conjunctione
compositioneque tractabimus. Illud vero meminisse
debebis, introducendis hic me praestitisse
docendis, non introductis. Et prius quid sit esse in
omni vel non esse, paucis ostendam. Si qua enim
res alterius generis fuerit, omnem intra se speciem

continebit, et in toto species genere illa esse dicetur.
Sit enim genus animal, homo vero species.
Homo ergo quoniam minus est quam animal, in toto
animali esse dicetur. Omnis enim homo animal est.
Si quis ergo sic dicat aliquam rem de omni alia re
praedicari, conversa vice nihil interest. Nam sicut
in toto animali homo est, sic etiam animal de omni
homine praedicatur. In toto vero non esse est, quoties
alia res ab alia re omni disjuncta est: ut si dicas, animal
in nullo lapide est, nullum enim animal lapis
est; et si dicas, animal de nullo lapide praedicatur,
de nullo enim lapide animal dicitur. Diffinimus ergo
in toto esse, vel in toto non esse sic: in toto esse,
vel de omni praedicari dicitur, quoties non potest

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.