PL 64, col. 815

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

quoque ostendit quod c terminus de quodam a termino
particulariter praedicetur. Si quis enim probaverit
animal de omni homine praedicari, ita dicens,
omnis homo animal est, illud quoque necessario
monstravit particulariter, quoniam quoddam animal
homo est. Ita semper universalis negatio, et universalis
affirmatio, vel particularis affirmativa dupliciter
concluduntur. Aliae enim sibi ipsis convertuntur,
quae particularis est particulariter, quae universalis
universaliter. Alia vero, cum ipsa universalis affirmativa
sit, particulariter sibi ipsi convertitur. Particularis
autem negatio nunquam sibi ipsi convertitur,
atque ideo simplicem in se retinet conclusionem.
Hoc autem quod nuper diximus, in secundo
priorum Analyticorum libro ab Aristotele monstratur,

quod scilicet Theophrastus et Eudemus principium
capientes ad alios in prima figura syllogismos adjiciendos
animum adjecere, qui sunt hujusmodi qui κατὰ ἀνάκλασιν
vocantur, id est per refractionem
quamdam conversionemque propositionis. Et est
quintus modus ex duabus universalibus affirmationibus,
particulareme olligens affirmativam hoc modo:
Si a fuerit in omni b, et b fuerit in omni c, posset
equidem concludi quod a terminus esset in omni c
termino. Sed quoniam ista universalis propositio, ut
dictum est, particulariter convertitur, praetermisso
eo quod a terminus de omni c termino praedicatur,
conclusio esse dicitur quod c terminus de quodam a
termino praedicatur, quod hoc exemplo monstrandum
est. Si enim sint propositiones sic, omne justum

bonum est, omnis virtus justa est, posset concludi
equidem quoniam omnis virtus bonum est. Sed quoniam
ita propositio sibi convertitur, ut sit, quoddam
bonum virtus est particulariter, particularis syllogismus
conclusioque colligitur ex duabus universalibus
affirmativis. Ejus vero forma talis est, a terminus
in omni b, b terminus in omni c, igitur c
terminus in quodam a, ut est:
Omne justum bonum est.
Omnis virtus justa est.
Quoddam bonum justus est.
Per conversionem refractionemque dicitur, quoniam
quod universaliter colligebatur conversum, particulariter
collectum est. Sextus modus est primae figurae
qui fit ex universali negativa et universali affirmativa

universalem conclusionem per conversionem
colligens. Nam si a terminus in nullo b fuerit, b vero
terminus in omni c termino fuerit, posset equidem
colligi quoniam a terminus in nullo c termino est;
sed quoniam universalis negativa convertitur, dicimus
quoniam c terminus in nullo a termino est, ut
sit hoc modo:
Nullum bonum malum est,
Omne justum bonum est, posset colligi:
Nullum justum malum est; sed ex his per
conversionem colligimus:
Nullum malum justum est.
Septimus modus primae figurae est, qui ex universali
affirmativa et particulari affirmativa per conversionem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.