PL 64, col. 816

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

particularem colligit affirmativam. Si enim fuerit a
terminus in omni b, et b terminus de quodam c
termino praedicetur, potest a terminus de quodam c
termino praedicari. Sed quoniam particularis affirmatio
sibi ipsi convertitur, per conversionem fit conclusio,
et dicitur c terminus de quodam a termino
praedicari, ut sit sic: omne bonum virtus est, quoddam
justum bonum est. Posset equidem concludi,
quoniam quoddam justum virtus est, sed quia particularis
affirmatio convertitur, dicimus quoniam
quaedam virtus justa est. Octavus modus primae figurae
est, quoties ex universali affirmatione et universali
negatione particulariter colligitur. Si enim a
terminus de omni b termino praedicatus fuerit, b vero
terminus de nullo c termino praedicetur, non posset

colligi quoniam a terminus de nullo c termino praedicatur.
Cur autem non possit, in resolutoriis dictum
est. Sed quoniam universalis negativa sibi ipsa convertitur,
potest dici et converti, quoniam c terminus
de nullo b termino praedicatur, b vero terminus de
quodam a termino dicitur, quoniam universalis affirmativa
particulariter sibi ipsa convertitur; quare c
terminus de quodam a termino non praedicabitur,
ut sit sic: omne bonum justum est, nullum malum
bonum est, non posset colligi, quoniam nullum malum
justum est, sed convertitur sic:
Nullum bonum malum est.
Quoddam justum bonum est.
Quoddam igitur justum malum non est.
Nonus modus primae figurae est, qui ex particulari

affirmativa et universali negativa particularem colligit
negativam per conversionem. Si enim a terminus
de quodam b termino, b vero terminus de nullo c
termino praedicetur, non potest quidem dici quoniam a
terminus de quodam c termino non praedicabitur.
Cur autem non possit, hoc quoque in resolutoriis
diximus; sed quoniam universalis negatio converti
potest, dicetur quoniam c terminus de nullo b
termino praedicatur, et b terminus de quodam a praedicatur; c
igitur terminus de quodam a non praedicabitur
ut sit sic:
Quoddam bonum justum est.
Nullum malum bonum est.
Quoddam igitur justum malum non est.
Expeditis, igitur novem primae figurae modis ad secundae

figurae quatuor modos veniamus. Illud tantum
constet, quod quemadmodum in prima figura per
novem supradictos modos et affirmatio universalis,
et negatio universalis, et affirmatio particularis, et
negatio particularis, in conclusione colligitur, in secunda
figura affirmativam neque generalem neque
particularem posse colligi, sed tantum vel particulariter,
vel universaliter solas colligi negativas. Est
autem secundae figurae primus modus hic, quoties ex
universali negatione, et universali affirmatione, universalis
negativa colligitur. Si enim a terminus de
nullo b termino et de omni c termino praedicetur, b
terminus de nullo c termino praedicabitur. Sit enim a bonum,
sit b malum, c justum. Si quis igitur sic dicat:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.