PL 64, col. 817

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

Nullum malum bonum est.
Omne justum bonum est, concludit:
Nullum justum malum est.
Liquet igitur majorem extremitatem de minore in
conclusione praedicari. Sed omnes secundae figurae
syllogismi quamvis veri sint, verum tamen ex seipsis
non probatur, sed ex primae figurae modis implentur.
Namque si a terminus de nullo b termino praedicetur,
et in omni c termino sit, nondum probatum
est quoniam omnino b terminus de nullo c termino
praedicetur. Sed si quis ex isto secundae figurae primo
modo primae figurae secundum modum faciat, per
conversionem totus syllogismus conclusioque probata
est. Si quis enim in hoc syllogismo qui est a terminus
in nullo b, et idem a terminus de omni c praedicetur,

et a b propositionem convertat, ut faciat esse b a,
nam omnis universalis negativa convertitur; si
quis igitur dicat quoniam a terminus de nullo b termino
praedicatur, et b igitur de nullo a termino praedicabitur,
sed a terminus de omni c termino praedicabitur.
Fit igitur primae figurae secundus modus ex
universali negativa et universali affirmativa universalem
colligens negativam, ut sit conclusio. De
nullo igitur c termino b praedicabitur. His igitur conversionibus
omnis secundae et tertiae figurae syllogismus
conclusioque colligitur et probatur. Atque
ideo quoniam ex seipsis non sunt probati nisi ex
superioribus comprobentur, id est, primae figurae
modis, quicunque in secunda vel tertia figura inventus
fuerit, imperfectus vocatur syllogismus. Secundus

vero modus secundae figurae est quoties ex
universali affirmativa et universali negativa commutatis
ordinibus universalibus rursus negativa concluditur.
Si enim a terminus in omni b termino fuerit,
et de nullo c termino praedicetur, b terminus de
nullo c termino praedicabitur. Sit enim a bonum, b
justum, c malum. Si quis igitur sic dicat:
Omne justum bonum est,
Nullum malum bonum est, concludit:
Nullum igitur malum justum est.
Sed haec complexio conjunctioque propositionum
duplicem conversionem habet. Ostenditur enim de
secundo primae figurae modo sic. Nam si a terminus
in omni b termino est, et de nullo c termino praedicatur,
hic universalis negativa convertitur. Erit igitur

ut c terminus de nullo a termino praedicetur.
Quod si ita est, erit hujusmodi syllogismus: c terminus
de nullo a termino praedicatur, a terminus in
omni b termino est, c igitur terminus de nullo b termino
praedicabitur. Ecce una conversio facta est
propositionis negativae. Sed quoniam diximus concludi
non c in nullo b, sed b in nullo c termino, hic
universalis conclusio negativa convertitur: et sicut
conclusum est c terminum de nullo b termino praedicari,
ita concluditur de nullo c termino b terminum
praedicari. Tertius modus secundae figurae est,
quoties ex universali negativa et particulari affirmativa
particularis negativa colligitur. Si enim a terminus
de nullo b termino praedicetur, et in quodam c

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.