PL 64, col. 820

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

termino praedicari. Atque ita particularis affirmativa
convertitur, et a terminus de quodam b termino praedicabitur,
eruntque duplices conversiones, una propositionis,
alia conclusionis. Sit enim a justum, b
virtus, c bonum. Si quis igitur sic dicat:
Quoddam bonum justum est.
Omne bonum virtus est, concludat necesse est:
Quaedam virtus justa est.
Quartus modus tertiae figurae est quoties universali
affirmatione et particulari affirmatione affirmatio
particularis colligitur. Nam si a terminus de omni c
termino praedicetur, b vero terminus in quodam c
termino sit, concluditur a terminum de quodam b
termino praedicari per conversionem. Si enim b terminus
de quodam c termino praedicetur, et c terminus

de quodam b termino praedicatur, quoniam particularis
affirmativa sibi ipsi convertitur, et fit
syllogismus in primae figurae tertio modo, qui fit ex
universali affirmativa et particulari affirmativa, particularem
colligens affirmativam, ut sit syllogismus
hoc modo: a terminus in omni c, et c terminus
in quodam b. Igitur b terminus in quodam b. Sit a
virtus, b justum, c bonum. Si quis igitur sic dicat:
Omne bonum virtus est,
Quoddam bonum justum est, concludet quoniam:
Quoddam justum virtus est.
Quintus modus tertiae figurae est quoties ex particulari
negatione et universali affirmatione particularis
colligitur negativa. Sed hic modus per conversionem
probari non potest, sed per impossibilitatem, sicut

quartus secundae figurae probatus est modus. Si
enim a terminus de quodam c termino non praedicetur, b
vero terminus de omni c termino praedicetur, a
terminus de quodam b termino non praedicabitur;
nam si non ita est, erit illud verum, a terminum de
omni b termino praedicari; sed b terminus de omni c
termino praedicatur, a igitur terminus de omni c termino
praedicabitur, quod fieri non potest. Prius enim
ita positus est a terminus, ut de quodam c termino
non praedicaretur. Quod si generalis affirmatio in
conclusione syllogismi non est, ut sit a terminus in
omni b termino, erit huic contrajacens particularis
negatio, ut a terminus de quodam b termino non
praedicetur. Sit enim a, malum, b justum, c bonum.
Si quis igitur sic dicat:
Quoddam bonum malum non est,
Omne bonum justum est, concludat necesse est:
Quoddam igitur justum malum non est.
Sextus modus tertiae figurae est quoties ex universali
negativa et particulari affirmativa particularis negatio
colligitur per conversionem. Nam si a terminus
in nullo c termino sit, b vero terminus de quodam c
termino praedicetur, fit conclusio a terminum de quodam b
termino non praedicari. Nam si a terminus de
nullo c termino praedicatur, b vero terminus de quodam c
termino praedicatur, et c terminus de quodam b
termino praedicabitur, quoniam particularis affirmativa
potest converti. Fit igitur talis syllogismus,
ut a terminus de nullo c termino praedicetur, c terminus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.