PL 64, col. 821

De syllogismo categorico (Boetius), J. P. Migne

de quodam b termino praedicetur, et a terminus
de quodam b termino non praedicetur. Sit a malum, b
justum, c bonum. Si quis igitur dicat:
Nullum bonum malum est,
Quoddam bonum justum est, concludit:
Quoddam justum malum non est.
His igitur expeditis, quid ipse syllogismus sit diffiniendum
est. Diffinitur autem sic: syllogismus est
oratio in qua positis quibusdam atque concessis,
aliud quiddam quam sint ea quae posita et concessa
sunt, necessario contingit per ipsa quae concessa
sunt. Orationem diximus esse syllogismum idcirco
quoniam omnis diffinitio a generali trahitur, genus autem
syllogismi est oratio. Quod autem dictum, in qua
positis quibusdam et concessis, ita intelligendum est,

quasi sic dictum esset, secundum quam positis et concessis; ut enim syllogismus fiat, ante aliquid a proponente
dicitur, quod audiens concedat; quod si ille concesserit,
concludit et perficit syllogismum, idcirco, quia
dubiae res per quaedam concessa et probata monstrantur,
conceditur autem aequaliter et affirmatio et negatio
vora. Caetera vero in syllogismi diffinitione talia sunt
quae non integre dispositos syllogismos a syllogismorum
diffinitione verorum discernant. Nam quod dictum
est, in qua positis quibusdam, sumptorum scilicet et
propositionum multitudo monstratur. Sunt enim qui
putantur esse hujusmodi syllogismi, in quibus tantum
una propositio est et una conclusio. Qualis est
hic, vides, vivis igitur; homo es, animal igitur es,
et alia hujusmodi, quos scilicet veteres in syllogismis

non acceperunt, syllogismus enim est aliquorum
collectio. At vero collectio non nisi plurimorum est,
et quicunque unam posuit propositionem, ille non
colligit. Nullum igitur faciet syllogismum. Debet
enim syllogismus, ut angustissimus sit, duabus propositionibus
comprobari. Quod autem dictum est,
aliud quiddam necessario evenire quam sint ipsa
quae concessa sunt, quoniam frequenter tales ab aliquibus
fiunt syllogismi, ut ea quae proposuerunt,
ipsa etiam in conclusione concludant, ut est hic; Si
homo es, homo es; homo autem es, homo igitur es.
Idem enim conclusit quod ante proposuit. Atque ideo,
ad istorum discretionem, aliud quiddam contingere
debere dictum est quam sint ea quae concessa
Primae figurae modi.
Omne justum bonum est. Omnis virtus justa est.
Omnis igitur virtus bona est.
Nullum bonum malum est. Omne justum bonum est.
Nullum igitur justum malum est.
Omne bonum virtus est. Quoddam justum bonum est.
Quoddam igitur justum virtus est.
Nullum bonum malum est. Quoddam justum bonum est.
Quoddam igitur justum malum non est.
Omne justum bonum est. Omnis virtus justa est.
Quoddam igitur bonum virtus est.
Nullum bonum malum est. Omne justum bonum est.
Nullum igitur malum justum est.
Omne bonum virtus est. Quoddam justum bonum est.
Quaedam igitur virtus justa est.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.