PL 64, col. 907

De diffinitione (Boetius), J. P. Migne

plurimum interest, ut per differentiam diffinitio
esse videatur; tamen quia non articulum illum
breviter quo distaret ostendit, sed unamquamque
rem suo genere diffinivit, collatione magis quo distarent
ostendit, non genere diffinitionis per differentiam.
Erit igitur prior pacis diffinitio ἐννοηματική,
a consequentibus ejus rei quam diffiniebat: Pax est
tranquilla libertas. Haec secunda magis per vituperationem:
non enim aut consequens ejus est, aut aliquid
horum quae ἐννοηματική diffinitioni dedimus, sed
sola vituperatio est quae servitutem malorum omnium
dicit esse postremum. Nec accipitur rursus
malum quasi genus ad servitutem, nam malum qualitas
est, servitus ad aliquid; unde cum diversae sint
res, malum genus esse non potest ad servitutem.

Jure igitur per vituperationem facta dicitur servitutis
supraposita diffinitio. Tertia decima species
diffinitionis est κατὰ ἀναλογίαν, id est juxta rationem,
quae proportio dicitur, cum aliquid quod disputari
licet cum altero id esse dicitur quod illud est alterum
propter rationem similitudinis; sed hoc contingit
cum majoris rei nomine diffinitur inferior, et
quod hoc additur quid sit inferior. Graeci sic diffiniunt: Ἄνθρωπός ἐστι μικρόκοσμός τις,
id est homo est
minor mundus. Cicero hoc usus est sic: Qui plurimum
tribuunt edicto, praeter edictum legem animam
dicunt esse. Quarta decima species est diffinitionis κατὰ πρός τι,
id est ad aliquid, ut Pater est, cui est
filius. Cicero in Rhetoricis: Sic genus est quod plures
partes amplectitur. Item pars est quae subest generi.

Quinta decima species est αἰτιωδὴς. Latini secundum
rei rationem vocant, ut dies est sol super
terras; nox, sol sub terris: ut enim aut dies aut
nox sit, causa est aut supra terras sol aut sub terris.
Sunt et aliae fortasse species diffinitionis, verum
si quis invenerit, adjiciat ad numerum, modo illud
diligenter attendat, ne forte harum alicui specierum
illud quod invenerit possit adjungi. Nec nos rursus
frustra aliquis existimet tot species separasse, quod
possunt sibi aliquae convenire. Consideratione enim
plenius commodata, omnes inter se magno cernet
discrimine separatas; teneat modo quod supra saepe
praecepi, solam vero illam appellari diffinitionem,
quae a genere exordium sumens ad proprium rei
quae diffinitur, separando per differentias quae communia

poterant esse, descendit. Nunc jam de vitiis
diffinitionis, ut promissum est, explicemus. Diffinitio
substantialis quam primam docuimus, quam solam
diximus diffinitionem, duo vitia recipit principalia.
Si ea oratio quae diffinit, aut amplius complexa
fuerit, aut minus quam res plena sit declaravit. Oportet
enim ut oratio diffinitiva ita componatur ad nomen
cujus rem definit, ut parem potentiam exprimendae
atque ipsum vocabulum praestet, conversimque
nomen et diffinitio se invicem collata declarent.
Ut si quaeras quid homo est, recte respondeatur animal
terrenum, rationale, mortale, bipes, risus capax.
Hoc rursus si convertas, homo sit optima declaratio.
Quaerenti enim quid est animal terrenum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.