PL 65, col. 457

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

debitum finale persolvit. Nullatenus namque
humana natura ad auferendum peccatum mundi sufficiens
atque idonea fieret, nisi in unionem Verbi
Dei, non naturali confusione, sed solum personali
unitate transiret: Verbum quippe cum caro fieret,
unitione mirabili suam naturam fecit quam ex nobis
accepit. In qua tamen unitione deifica et omnino mirabili
Verbi divinitas mutata non est in carnem, veraque
Verbi humanitas naturalem prorsus tenuit nostri
generis veritatem. Virgo igitur (quod saepe commemorandum
est) ipsum Deum Verbum, secundum
hoc quod in ea caro factum est, et concepit et peperit,
et illum Unigenitum Deum, virtutem scilicet et
sapientiam Dei, candorem lucis aeternae, et speculum
sine macula Dei majestatis, et imaginem bonitatis

illius [(Sap. VII, 26)] . splendorem gloriae, et figuram
substantiae ejus, quem sine ullo initio de sua natura
sempiternum atque incommutabilem genuit incommutabilis
ac sempiterna divinitas Patris, eumdem in
humana natura totum plenumque Deum et hominem
initialiter concepit, et peperit uterus virginalis.
CAP. V.
Deus et homo in Christo non duas personas,
sed duas naturas sine confusione significant. --10.
Cum autem Dominum Christum Deum hominemque
dicimus, non personalem dualitatem, sed utriusque
naturae unitionem verissimam sine ulla facta confusione
monstramus. Idem quippe Deus qui homo,
idem homo qui Deus est: quia sic Deo Verbo mirabiliter
unita est humana natura, ut ipse verus Deus
verus homo fieret, alteram vero personam incarnati
Verbi vera humanitas non haberet. Accessit enim Deo

humana substantia, non persona. Deus itaque cum
sua carne unus est Christus, Filius Dei et filius hominis,
idem Verbum simul et caro, imo idem Verbum
caro, quia idem Deus et homo.
CAP. VI.
Non est Deus in Christo, sicut in patriarchis
et prophetis. Caro Mariae caro peccati fuit. --11. Non
autem sic Deus Verbum carnem accepit, ut caro non
fieret, cum evangelista dicat: Verbum caro factum
est [(Joan. I, 14)]
. Neque naturam carnis ita Deus summus
atque immensus assumpsit, ut tanquam in uno
de patriarchis aut prophetis, in illo quidem homine
Deus esset, sed idem Deus homo non esset. Absit ut
hoc Christiana conscientia teneat, aut se quisquam
fidelium profanari tanta impietate permittat. 292

Cum enim Verbum caro factum est, sic divinitas humanitatem
sibi mirabiliter unire dignata est, ut, utriusque
naturae veritate servata, in uno eodemque Deo
atque homine Christo pro vita mundi divina [( al. victima)]
fieret illa ejus humanitas. Deus enim non continens
in ira misericordias suas [(Psal. LXXVI, 10)]
, ad
hoc homo factus est, ut quidquid in homine creaverat
integrum, idem Deus in se totum redintegraret assumptum.
12.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.