PL 65, col. 456

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

humanae carnis naturam, secundum quam temporaliter
Deus sempiternus conciperetur et nasceretur,
accepit. Ipsa quippe acceptio carnis fuit conceptio
virginalis: neque enim in utero sanctae illius et matris
et virginis illa spiritalis et ex Deo Patre sine initio
genita Verbi Dei natura poterat absque carne temporaliter
concipi, sicut nec caro sine Verbi Dei unitione
potuit aliquatenus, nullius viri coitu seminata, in intimo
vulvae virginalis innasci. Hanc ergo carnem tunc ex
se natura virginis concipientis exhibuit, cum in eam
Deus concipiendus advenit. Non est igitur aliquod
intervallum temporis aestimandum inter conceptae
carnis initium et concipiendae majestatis adventum.
Una quippe fuit in utero Mariae Virginis conceptio divinitatis
et carnis, et unus est Christus Dei Filius in
utraque natura conceptus, ut maculam vitiatae propaginis

inde inciperet abolere, unde in unoquoque
nascentium videbatur existere.
CAP. IV.
Ad delendum originis peccatum, Dei Filius
humanam sibi naturam immaculatam immaculatus univit. --8. Nam quia omnes homines ex coitu maris feminaeque
nascentes ipsius conceptionis exordium
originalis peccati habent contagione respersum, quia
peccatum quod primus homo, cum esset natura bonus,
diabolica malignitate seductus admisit in posteros quoque
cum poena, hoc est cum morte, transivit [(quod
in veritate sanctus David enuntiat, dicens: Ecce enim
in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me
mater mea [Psalm. L, 7] )] ; necessarium utique admodum
fuit ut misericors Dominus et justus, iniquitatis
humanae vestigia deleturus, in ipso conceptu sibi humanam

naturam dignaretur immaculatam immaculatus
unire, ubi eam consueverat per inflictam peccati originalis
maculam suae parti dominioque diabolus vindicare.
Naturae igitur humanae, cujus veritatem plenitudinemque
Deus, Unigenitus assumere voluit conceptum
quoque ejus nativitatemque suscepit. Absit
enim ut quisquam catholicus credat aut dicat quod
Unigenitus Deus, suo nos sanguine redempturus in
ea carne qua idem Deus factus est homo, respuerit
humanae conceptionis initia, cum in eadem carne
Deus ipse immortalis permanens humanae mortalitatis
esset passurus 291 extrema. Sicut enim carne
moriens incommutabilem atque inamissibilem naturalem
sui statum Deus verus vivusque non perdidit;

sic idem Deus immensus naturaliter et aeternus cum
parva carne conciperetur, immensitate naturali non
caruit; et cum temporaliter carne nasceretur, aeternitatem
naturalem, in qua de Patre atque in Patre
sempiternus Deus est, non amisit: quia vita illa suum
voluit esse quem in carne suscepit obitum, et aeternitas
illa suum habuit in matre conceptum.
9.
Verbum igitur Deus, id est Unigenitus Dei Filius,
qui est in omnibus (sicut ipse testatur) alpha et
omega, initium et finis [(Apoc. I, 11)]
, sic initialiter
secundum humanam naturam concipi carne non abnuit,
sicut eadem carne moriens Deus humanae naturae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.