PL 65, col. 380

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

verbi liber sit a culpa negligentiae, non ut ille ostendatur
consors particepsque justitiae. Maxime, quia licet
multos in hac re moveri videam, saepe tamen
plus ipse commoveor; haesitans qualis debeat haberi
sententia de his qui, etiamsi legitime sana mente
baptizantur, praeveniente velocius morte, carnem Domini
manducare et sanguinem ejus bibere non sinuntur.
Nota quippe sunt fidelibus Salvatoris verba
dicentis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis,
et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis [(Joan. VI, 54)]
.
Unde petimus, ut velociori responsione
nos instruas: utrum noceat, quantum noceat,
an omnino nihil noceat, si quis baptizatus in
nomine sanctae Trinitatis sacro cibo potuque fraudetur.
Simul ad utraque respondere dignatus, quae

praesumptione caritatis interroganda credimus, et quae
multis utilissima fore suggerimus. Deus noster paternitatem
vestram ad aedificationem nostram custodire
dignetur, domine mi semper pater.
216 EPISTOLA XII. Fulgentius Ferrando respondens ad propositas quaestiones de salute Aethiopis moribundi.
Domino venerabili et in Christi caritate plurimum
desiderabili, sancto fratri et condiacono FERRANDO
FULGENTIUS, servorum Christi famulus, in Domino salutem.
CAPUT I.--1. Gaudeo, sancte frater, quod in corde
tuo flamma caritatis, quae per Spiritum sanctum diffunditur,
gratia subinde crescente nutritur: quae facit
in his quae videntur plerisque dubia manifestum

aliquid de litteris agnoscere; ne dum ambiguitas habetur
in ipso sacramento salutis, putetur in vacuum
credentibus dari gratia Salvatoris.
2.
Dicis itaque, quod religiosi cujusdam viri famulus,
aetate adolescens, colore Aethiops, dominorum fidelium
diligentia sacramentis ecclesiasticis imbuendus,
fuerit ad ecclesiam traditus, et ex more catechumenus
factus. Post aliquantum nihilominus tempus, propinquante
solemnitate paschali, inter competentes oblatus,
scriptus, eruditus, universa quoque religionis Christianae
veneranda mysteria cognoscens atque percipiens, celebrato
solemni scrutinio, per exorcismum contra diabolum
fuerit vindicatus; cui se renuntiare constanter,
sicut Ecclesiae [Carthaginensis, in qua jam, Deo propitio,
diaconus militas], consuetudo poscebat, auditurus

Symbolum fuerit professus. Jam insuper sancti Symboli
verba memoriter in conspectu fidelis populi clara
voce pronuntians, piam regulam dominicae orationis
accepit. Qui simul jam, et quid crederet, et quid oraret
intelligens, futuro baptismati parabatur. Quem dicis
violentis febribus invasum, et crescente lethaii infirmitate
turbatum. Adjicis autem quod persuaserit dierum
brevitas ut ad fontem cum caeteris abluendus differretur,
sive potius servaretur. Dicis quoque advenisse horam
exoptatam cunctis, in qua populus acquisitionis
Redemptori suo per baptismum consepultus vitam veterem
deponeret, et novam resurrectionis fidem innovatus
assumeret. Tunc ille, ut ais, in extremo halitu constitutus,
sine voce, sine motu, sine sensu, nihil valens

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.