PL 65, col. 459

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

ex ea summi Dei dignatione 293 promeruit.
Nisi enim Verbum Deus humanam sibi uniens singulariter
naturam ex virgine homo verus nasceretur,
et plenus, nunquam nobis carnaliter natis spiritaliter
ex Deo nascendi conferretur exortus: sed ut carnalibus
donaretur divina nativitas, prius concepta et
nata est in veritate carnis Unigeniti Filii divina majestas.
Longe enim erat [( al. fuit)] a peccatoribus salus [(Psal. CXVIII, 155)] :
et iniquitates nostrae magna
nos a Deo separatione disjunxerant [(Isa. LIX, 2)] . Et
quia in ipsa nativitate carnis nostrae, mortis vinculo
tenebamur obstricti, a quo solius beneficio spiritalis
nativitatis possemus absolvi, Deus natus est ex homine,
ut homines nascerentur ex Deo. Ideo namque
Christus Filius Dei, id est verus Deus et vita aeterna,

natus et mortuus est in veritate carnis, ut nos spiritaliter
in uno Trinitatis nomine renasceremur in
sacramento baptismatis. Hoc docet Apostolus, dicens: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte
ipsius baptizati sumus
[(Rom. VIII, 3)]
.
15.
Christi ergo Filii Dei prima nativitas ex Deo,
secunda ex homine: nostra vero prima nativitas ex
homine, secunda ex Deo. Et quia Deus nasciturus ex
utero veritatem carnis accepit, ideo nobis renatis in
baptismo spiritum adoptionis indulsit. Ille quod ex
prima nativitate natura non fuit, secunda nativitate
per gratiam factus est, ut nos quod primae nativitatis
natura non fuimus, gratia secundae nativitatis essemus.
Sed Deus. ut ex homine nasceretur, gratiam nobis
attulit, nos autem gratiam gratis accipimus, ut

divinae consortes naturae, Dei ex carne nascentis munere,
fieremus. Quia ergo Filius Dei factus est filius
hominis, propterea, quotquot receperunt eum (sicut
beatus Joannes evangelista testatur) dedit eis potestatem
filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus,
qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis,
neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt [(Joan. I,
13)]
. Si vero Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,
post aeternam nativitatem, quam ex aeterno Patre Filius
coaeternus habet, secundum nativitatem sanctificandi
hominis gratia non susciperet, homo in iniquitatibus
conceptus primae nativitatis nexibus non
careret. Sed quia, secundum beati Joannis eloquium, in hoc apparuit Filius Dei, ut solvat opera diaboli
[(I
Joan. III, 8)]
; ille qui in prima nativitate, qua de Patris

natura verus Deus est et vita aeterna, nullum
habet nativitatis initium, idem Deus ex virgine temporaliter
sumpsit secundae nativitatis exordium.
CAP. VIII.
Mors Christi secundum carnem utramque
mortem in nobis destruxit. Nomine carnis totus homo
intelligitur. --16. Ille itaque vivus sermo Dei, vitae
suae statu incommutabiliter permanente, post primam
nativitatem cum Patre de quo natus, una naturaliter
vita est (quia sicut habet Pater vitam in semetipso, sic

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.