PL 65, col. 460
Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne
dedit et Filio vitam habere in semetipso [Joan. V, 26] );
idem ipse Dei Filius in natura carnis per gratiam pro
mortuis natus est ad mortem, ut nos post mortem
primae nativitatis quam habemus ex carne, in gratia
Spiritus renasceremur ad vitam. Sed Deus verus et
vivus, imo Deus veritas et vita aeterna, nisi idem verus
homo fieret, mortem gustare non posset, et idem
homo qui mortem gustavit, si verus 294 Deus et
vita aeterna non esset, mortem vincere non valeret.
EXCEPTO ENIM ILLO qui sic homo est, ut idem sit
Deus, quis est homo qui morte destruxerit mortem?
aut quis eruit animam suam de manu inferi [(Psal. LXXXVIII, 49)] ?
Proinde Unigenitus Deus vivus
et verus, secundum carnem quam ex nobis accepit,
sicut conceptus et natus est, ita etiam mortuus resurrexit:
quia veniens quaerere et salvum facere quod perierat [(Luc. XIX, 10)]
,
traditus est propter delicta nostra,
et resurrexit propter justificationem nostram [(Rom. IV, 25)]
.
Mors autem Filii Dei, quam sola carne
suscepit, utramque in nobis mortem, animae scilicet
carnisque, destruxit; et resurrectio carnis ejus gratiam
nobis et spiritalis et corporalis resurrectionis
attribuit; ut, prius justificati per fidem mortis ac resurrectionis
Filii Dei, resuscitaremur ab infidelitatis
morte; qua cum naturaliter essemus filii irae, sicut et
caeteri [(Ephes. II, 3)] , tenebamur obstricti, et post primam
resurrectionem, scilicet animarum, quae nobis in
fide collata est, etiam ista carne in qua nunc vivimus
resurgamus, nunquam denuo morituri. Nec ob aliud
Deus verus et vita aeterna mortem nostram dignatus
est accipere destruendam, nisi ut nobis in ejus resurrectione
credentibus vitam suam donaret sine fine
mansuram. Dominus quoque gloriae ideo contumeliam
sustinuit crucis, ut gloriam suam donaret fidelibus
suis, sicut ipse testatus est dicens: Et ego claritatem
quam dedisti mihi, dedi illis [(Joan. XVII, 22)]
. Verbum
igitur caro factum unus et plenus est Christus. Carnis
autem nomine totus hic accipiendus est homo, id
est anima rationalis et caro. Christus enim Dei Filius,
sicut veram et sine peccato accepit carnem nostram,
sic veram et sine peccato accepit animam suam. Et
carnem quidem nostram cum conditione humanae
mortalitatis induit, animam vero nostram cum infirmitatibus
sine macula humanae iniquitatis accepit,
ut divinitas Christi per suam virtutem in anima sua
infirmitates nostras portans, sine peccato justitiam
custodiret, et per eam etiam ab ipsa carne sua mortalitatis
supplicium dono resurrectionis auferret. Ideo Christus surgens ex mortuis
jam non moritur; et
mors illi ultra non dominabitur [(Rom. VI, 9)]
.
CAP. IX.
Secundum Scripturae consuetudinem nomine
carnis aut animae saepe totus homo intelligitur. --17.
Quia vero familiare est divinis eloquiis vocabulo
carnis simul in homine carnem atque animam nuncupare,