PL 65, col. 462
Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne
Verbum itaque caro factum unus est Christus;
sed Verbum illud sine carne Deus aeternus fuit, caro
autem Christi sine Verbo non solum Christus aliquando
non fuit, sed nec personaliter concepta fuit.
Verbum ergo quod caro factum est, antequam caro
fieret, mansit aeternum, caro autem Verbi in ipso
Deo Verbo personale sumpsit initium. Sed quia
Verbum caro factum unus Christus est Dei et hominis
Filius, nec alter est Verbum, alter est caro, sed
idem unus Verbum caro; propterea idem unus est,
qui initium non habet aeternus Deus generatus ex
Patre, et qui initium habet temporaliter secundum
carnem, idem Deus homo creatus ex virgine, unus
Unigenitus Dei Filius ex aeternitate divinitatis, et ex
initio carnis. Ex aeternitate scilicet divinitatis, creator
visibilium invisibiliumque rerum; ex initio autem
carnis, salvum faciens populum suum a peccatis
eorum. Ex aeternitate divinitatis idem coaeternus Patri,
de quo natus est semper vivus; ex initio autem
carnis idem posterior matre, de qua temporaliter
natus est in tempore moriturus. 296 Testatur enim
Apostolus Quia Christus secundum tempus pro impiis
mortuus est [(Rom. V, 6)]
.
18 bis. Igitur non Trinitas, id est, non simul Pater
et Filius et Spiritus sanctus, nec solus Pater, aut solus
Spiritus sanctus; id est, non ille qui Filium genuit,
nec ille qui de Patre procedit, sed solus Filius,
id est ille quem in unitate naturae Pater coaeternum
sibi Filium et coaequalem genuit, id est una ex Trinitate
persona Christus Dei Filius unicus, ut nos salvos
faceret, carne conceptus et natus est de ventre
Virginis matris, qui verus et summus Deus est ex
utero Dei Patris. Non Trinitas, sed Unigenitus a Patre
Christus Dei Filius, carne parvulus fuit, et carne
crevit. Quem perfectus atque immensus Pater, per
unitatem divinitatis, aequalem suae perfectioni atque
immensitati cognoscit. Non Trinitas, sed via, veritas
et vita [(Joan. XIV, 6)]
, Christus Dei Filius per curricula
temporum, ab infantia usque ad perfectam juventutem,
humanas aetates carne misericorditer
transcurrit, qui permanens in unitate paternae naturae
sempiternus, saecula mirabiliter fecit, et incommutabilis
temporum mutabilitates instituit. Non
Trinitas, sed splendor paternae gloriae Christus, pro
nobis est carne passus, qui de Patre Deo solus natus
est impassibilis Deus. Ipsum utique, quod dubitandum
non est, Christum Filium Dei pro nobis mortem
carne gustasse, salva immortalitate divinitatis
ejus, veraciter credimus, quem verum Dei Patris Filium,
verumque Deum, et vitam aeternam praedicatione
veridica sancti apostoli Joannis audimus [(I
Joan. V, 20)] . Non Trinitas, sed Verbum caro factum
Christus Dei Filius, eadem carne qua crucifigi et
mori dignatus est, resurrexit, qui de sepulcro eamdem
carnem suam, vita permanens, suscitavit. Non
Trinitas, sed Christus qui est super omnia Deus,
videntibus eum discipulis, carne in coelum, carne de