PL 65, col. 463

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

coelo venturus, ascendit: qui nec deseruit coelum cum
in terra carnem accepit, et carne conscendens in
coelum suos in terra divinitate non deseruit [( al. deserit)] .
Hoc enim promisit, dicens: Ecce ego vobiscum
sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi [(Matth. XXVIII, 20)]
.
Deus ergo ille qui in forma Dei,
secundum beati Hieremiae vaticinium, Magnus est,
et non habet finem, excelsus et immensus; de quo
etiam paulo post idem propheta dicit: Hic est Deus
noster, et non aestimabitur alius ad eum: adinvenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Jacob puero suo,
et Israel dilecto suo
(Baruch, III, 36, 37): ipse, secundum
formam servi, in qua minoratus est paulo
minus ab angelis, Post haec, sicut idem propheta
dicit, in terris visus est, et cum hominibus conversatus

est [(Ibid., 38)]
. Ipsum hominem mortalem atque mutabilem
infideles viderunt, quem Deum naturaliter
immortalem atque incommutabilem illi mundo corde
visuri sunt, qui nunc in eum veraciter credunt.
Fides enim vera nunc corda hominum mundat, quae
capacia videndo Deo gloria futurae resurrectionis
exhibeat.
297 CAP. XI. Vera fides unum eumdemque Christum,
verum Deum et verum hominem credit. Romana
Ecclesia mundi cacumen. --19. Quae est autem
vera fides, nisi unum eumdemque Christum
verum Deum verumque hominem sine aliqua haesitatione
credere; unum eumdemque de Patre Deo
secundum divinitatem, et de Virgine Maria secundum
carnem, genitum praedicare? Apostolica quippe

testatur auctoritas quia unus idemque est Christus ex patribus secundum carnem,
qui est super
omnia Deus benedictus in saecula [(Rom. IX, 5)]
; unus
idemque crucifixus ex infirmitate, sed vivens ex virtute
Dei [(II Cor. XIII, 4)]
; unus idemque et [( al. est)]
faciens in hominibus virtutes, et sustinens pro hominibus
passiones: quia cum miracula secundum divinitatem
faceret Christus Dei Filius, in eodem Deo
fuit passibilis humanitas sua; et cum pateretur secundum
carnem idem Christus Dei Filius, in eodem
homine fuit impassibilis divinitas sua. Quia igitur
in Christo Dei unigenito Filio personam non dividunt
propria naturarum, neque unitas personae potest
utriusque naturae propria confundere vel auferre;
quia ille qui se esse veritatem naturaliter dicit,

utrumque in se uno, manente naturali veritate, servavit;
propterea neque in passionibus ab illa humanitate
Christi divinitatem suam impassibilem sejungimus,
neque ab illa divinitate humanitatem suam
ullatenus separandam in virtutibus aestimamus.
Neque ergo dividimus, neque confundimus in virtutibus
et passionibus Christum, quem Filium Dei vivi,
revelante Patre, beatus Petrus confessus est, cum se
tamen prius filium hominis veraciter Christus ipse
dixisset [(Matth. XVI, 16)] . Ideo verum Christum in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.