PL 65, col. 464

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

passionibus atque virtutibus nec confundit fides vera,
nec dividit, quia personalis unitas in eo divisionem
non recipit, et utriusque naturae veritas inconfusa
persistit. Traditus est enim Deus Christus propter delicta
nostra, quia verus homo est; et resurrexit idem
homo Christus propter justificationem nostram [(Rom.
IV, 25)]
, quia Deus verus est. Nisi enim idem verus
Deus homo verus esset, tradi morique non posset;
et idem verus homo, si verus Deus non esset, resuscitare
semetipsum solutis inferni doloribus nequivisset.
Sed quia non est alter Deus, alter homo, sed
idem unus est Christus Deus et homo, profecto idem
Deus Christus est qui mortem sua carne suscepit, et
idem homo Christus est qui mortem sua divinitate
destruxit. Idem quippe Christus Dei Filius, qui divinitate

mori non potuit, carne mortuus est, quam
mortalem Deus immortalis accepit. Et idem Christus
Dei Filius carne mortuus resurrexit, quia immortalitatem
suae divinitatis carne mortuus non amisit.
20.
Hinc est quod etiam post resurrectionem suam
sicut in cicatricibus veris, et in vera comestione piscis
et mellis soliditatem in se verae carnis edocuit,
ita clausis foribus ingrediens, veram in se virtutem
sempiternae divinitatis ostendit: ut agnosceretur et
naturalis fuisse Christi morientis infirmitas, et eidem
resurgenti naturalis inesse majestas. Inde Thomas,
dum injecta manu jubetur in latere mortui ac resurgentis
Christi veritatem vulneris experiri, veram in
illis cicatricibus patientis ac resurgentis virtutem divinitatis
agnoscens, in quo 298 jubetur ut clavorum

loca digitis tangat, ipsum Dominum ac Deum
suum fideli confessione pronuntiat, dicens: Dominus
meus, et Deus meus! Agnovit enim non alterum per
naturalem divinitatis suae virtutem resurrexisse in
carne sua, nisi eum qui de natura Dei Patris Deus
verus est, et vita aeterna [(Joan. XX, 28)] .
21.
Hujus fidei nobis intimans veritatem ipse humani
generis conditor ac redemptor, opifex nostrae
particepsque naturae, postquam veram in se carnem
cicatricibus veris, veramque divinitatem virtute resurrectionis
ostendit; ut unum eumdemque se Deum
et hominem credendum praedicandumque monstraret,
simul in se divinam humanamque naturam unius
Filii nomine nuncupavit dicens apostolis: Ite, docete
omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii,

et Spiritus sancti [(Matth. XXVIII, 19)]
. Doctor igitur
et largitor aeternae salutis hanc ideo formam sancti
baptismatis dedit, ne quis in eodem Dei Filio naturas
dividens, mortifero illaquearetur errore, si aut
humanam Filii Dei naturam ab opere redemptionis
humanae alienam in sacramento baptismatis crederet,
aut duas in Christo confitendo personas, non jam verax
Trinitatis cultor, sed nefarius esset quaternitatis
assertor, ac per hoc cum Patre et Spiritu sancto non
Filium, sed filios coleret, quisquis in Christo unius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.