PL 65, col. 474

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

persecutorem, et contumeliosum, caecus atque incredulus
ignorabat? Quod humili corde considerans, alio
loco dicit: Non sum dignus vocari apostolus, quia
persecutus sum Ecclesiam Dei [(I Cor. XV, 9)]
. Statimque
fidem suam non propriae voluntati, sed gratiae
Dei miserantis assignans, dicit: Gratia autem Dei
sum id quod sum [(Ibid., 10)]
. Quid autem jam erat
[( al. fuit)] , nisi fidelis? quod ut esset, misericordiam
est utique consecutus, sicut ipse testatur, dicens: Consilium do, tanquam misericordiam consecutus a
Domino ut sim fidelis
[(I Cor. VII, 25)]
. Nam et cum
se prius blasphemum, et persecutorem, et contumeliosum,
fuisse fateretur, fidem suam et caritatem
gratiae assignare non destitit statim subjiciens: Superabundavit autem gratia Dei in fide et dilectione, quae

est in Christo Jesu [(I Tim. I, 14)]
.
37.
Si ergo fidem Paulo gratia Dei non dedit, nec
caritatem ei dedisse credenda est: ergo, quod absit,
mentitus est Paulus, qui ait, quia caritas Dei diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus
est nobis [(Rom. V, 5)]
. Sed quia Paulus Christo in se
loquente mentiri non potuit, ipso Spiritu nobis tribui
fidem firmissime fateamur, per quem caritatem Dei
in nostris diffundi cordibus negare nequimus Cum
ergo Paulus esset blasphemus, et persecutor, et contumeliosus,
non ideo est adjutus Dei gratia, quia
credere voluit, sed ut credere vellet donum gratiae
praevenientis accepit; quae in ejus voluntate non aliquod
credulitatis initium, sed blasphemiam, saevitiam,
contumelias, et ignorantiam in incredulitate reperit.

Cujus usque adeo caeca fuit voluntas, ut non solum
non posset credere, sed nec ipsum suae credulitatis
posset initium praevidere. Non enim ignorans fecisset,
si suam in se ignorantiam praevidisset. Digne igitur
in Paulo assignatur praevenientis misericordiae dono 307
non solum credulitatis initium, sed etiam ipsius
incredulitatis agnitio; quam ei propterea Dei misericordia
contulit, ut incredulitatem suam illuminatus
atque adjutus, et agnosceret, et vitaret. Dominus
enim est illuminatio nostra et salus nostra [(Psal.
XXVI, 1)] ; qui nos illuminat, ut peccata nostra cognoscamus,
et sanat ut a peccatis nostris separati cum
justitia vivamus. Ob hoc ipse, qui ut fidelis esset, fatetur
se misericordiam consecutum, salubriter nos
instruit, dicens: Igitur non volentis, neque currentis,

sed miserentis est Dei [(Rom. IX, 16)]
. Quia revera et
ut velimus, misericordiae praevenientis illuminamur
dono, et ut curramus, misericordiae subsequentis
fulcimur auxilio. Ut ergo sibi quisque tribuat bonam
voluntatem, qua velle incipit credere, non viventis
animae vigor, sed mortuae carnis est tumor.
CAP. XIX.
Liberum hominis arbitrium post peccatum,
sine adjutorio gratiae nonnisi ad serviendum peccato
reperitur idoneum. Libertas a bona voluntate sumit
initium. --38. Ex quo enim primus homo naturam
suam voluntarie vitiavit atque oppressit, ita crevit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.