PL 65, col. 475

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

infirmitas, ut nisi divinae gratiae medicamento praeventum
in unoquoque homine sanetur atque adjuvetur
liberum indesinenter arbitrium, sit quidem liberum,
non tamen bonum; sit liberum, non tamen
rectum; sit liberum, non tamen sanum; sit liberum,
non tamen justum: et quanto magis a bonitate, rectitudine,
sanitate, justitiaque liberum, tanto magis
malitiae, perversitatis, infirmitatis atque iniquitatis
mortifera servitute captivum. Qui enim facit peccatum
servus est peccati [(Joan. VIII, 34)]
; et a quo quis
devictus est, huic et servus addictus est [(II Petr. II,
19)]
. Regnante igitur peccato, habet quidem liberum
arbitrium, sed liberum sine Deo, non liberum sub
Deo, id est, liberum justitia, non liberum sub gratia,
et ob hoc pessime atque serviliter liberum, quia non

gratuito miserentis Dei munere liberatum. Hoc Apostolus
evidenter insinuat, dicens: Cum enim servi
essetis peccati, liberi fuistis justitiae [(Rom. VI, 20)]
.
Servire igitur justitiae non potest qui justitiae liber
est: quia quandiu est peccati servus, nonnisi ad
serviendum peccato reperitur idoneus. Ab ista servitute
peccati nemo liber efficitur, nisi qui liberatoris
Christi gratia liberatur, ut scilicet liberatus a peccato,
servus fiat Deo. Hoc autem quemadmodum
fiat, ipse liberator noster ostendit: Si vos, inquiens, Filius liberaverit, vere liberi eritis
[(Joan. VIII, 35)]
.
Ideo Vas electionis beneficium nobis gratiae liberatricis
insinuans, non solum liberos, sed etiam liberatos
nos esse testatur his verbis: Nunc autem liberati
a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum

in sanctificationem, finem vero vitam aeternam [(Rom. VI, 22)]
.
39.
Haec vero libertas, quae non ex humano arbitrio
nascitur, sed gratuita Dei miseratione confertur,
a bona voluntate sumit exordium, et per fructum
sanctificationis in vita aeterna plenum sui sortitur
effectum. Sed sicut in nativitate carnali omnem nascentis
hominis voluntatem praecedit operis divini
formatio; sic in spiritali nativitate, qua veterem hominem,
qui corrumpitur secundum desideria erroris,
deponere incipimus, ut novum qui in justitia et sanctitate
veritatis creatus est [(Ephes. IV, 22)]
induamus,
nemo potest habere bonam voluntatem motu proprio
nisi mens ipsa, id est interior homo noster, renovetur
ac reformetur ex Deo. Ideo 308 nos beatus
Paulus praecipit [(Rom. XII, 2)] non conformari huic

saeculo, sed reformari in novitate sensus nostri. Cujus
reformationis initium ne nostrae facultati assignare
aliquatenus deberemus, Dominus per prophetam seipsum
formatorem lucis ostendit, dicens: Ego Dominus
formans lucem et creans tenebras [(Isa. XLV, 7)]
.
Quod et beatus Apostolus sua praedicatione confirmat,
dicens: Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.