PL 65, col. 479
Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne
Naturae igitur humanae competit fides, cujus
tantam curam Creator habere dignatur, ut etiam capillos
capitis nostri numeratos esse Veritas dicat [(Luc.
XII, 17)] : ut scilicet, dum se tantum a Deo diligi humana
natura cognoscit, diligentem se Deum diligat,
eique per fidem puri cordis inhaereat, cui ad beatitudinem
fides est via, cui infidelitas est magna miseria:
et ideo digne punitur, cum in Dei Filium non credit,
quia vitium est ejus infidelitas, sicut virtus est fides,
non qualis in daemonibus invenitur, sed qualem Deus
sanctis suis donat, quos ex impietate justificat. Ipsa
est fides quae per caritatem operatur. Nam et daemones
credunt, et contremiscunt [(Jac. II, 19)]
; sed non
diligunt eum a quo per superbiam recesserunt. In
quam superbiam quia primus homo diabolica est persuasione
[( al. suasione)] dejectus, in quo perdidit humilitatem,
perdidit 311 fidem: perdens autem fidem,
perdidit divinam protectionem. Scriptum est enim: Qui non credit Deo, a Deo non protegitur
[(Eccli. II,
15)]
. Exinde coepit superbire terra, et cinis, quia in vita
sua projecit intima sua [(Eccli. X, 9, 10)]
. Ad ipsa intima
ut homines redeant, divinus non desinit sermo
ciamare, dicens: Redite, praevaricatores, ad cor [(Isa.
XLVI, 8)]
. Verum, quia illi caro sunt, spiritus vadens,
et non rediens [(Psalm. LXXVII, 39)]
; nec unquam redire
velle potest ovis errans, nisi fuerit boni Pastoris inquisitione
praeventa et humeris reportata: propterea
pastor bonus venit quaerere et salvam facere ovem
perditam, quae pastorem suum quaerere non potest,
priusquam ab eo quaeratur, sed a quaerente praevenitur,
ut quaerat. Pastor autem eam frustra quaereret,
si quaerere ipsa pastorem quaesita non posset. Sed
hoc ei quaerentis pastoris bonitas donat, ut etiam ipsa
quaerendi pastoris habeat voluntatem. Quaeritur autem
ut quaerat, quando illuminatur ut credat. Hoc ergo
in homine divinitus agitur, cui fidem Deus infundit
ut gratiae dono virtutem credendi natura recipiat quam
amisit, et quod non poterat vitiata per culpam, incipiat
poscere formata per gratiam, ac sic operante
illo medico qui non est opus sanis, sed male habentibus,
infirmitas expellatur, natura sanetur. Quam
sanitatem poscebat qui dicebat: Ego dixi: Domine,
miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi [(Psalm. XL, 5)]
.
Nullus autem sanctorum sanitatem
posceret, si humana natura sana esset; et frustra sanitatem
quisque posceret, si sanari humana natura
non posset. Natura igitur humana sanari potest; sed
illius gratia sanitatis accipit donum ex quo creationis
sumpsit initium. Nam si homo naturaliter sanari
nullatenus posset, ad sanandum eum coelestis medicus
non venisset. Rursus si se ipse sanare posset,
coelesti medico non egeret. Sanatur enim per fidem,
quam si ex seipso aliquis habere posset, Deus eam
homini non donaret. Donat autem, quoniam alteri
datur fides in eodem Spiritu [(I Cor. XII, 9)]
, sicut