PL 65, col. 480

Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne

Apostolus dicit: Deus ergo unicuique divisit mensuram
fidei [(Rom. XII, 3)]
.
CAP. XXIII.
Potest homo naturaliter credere, licet ei
divinitus donetur ut credat. --45. Non ergo propterea
non potest homo naturaliter credere, quia divinitus
ei donatur ut credat; imo in hoc maxime ad
habendam fidem homo creatus agnoscitur, quia per
fidem humana natura ex vetustate renovatur. Sic
enim est omnis homo voluntario peccato primi hominis
vitiatus, ut Deus voluntate sua bona voluntatem
hominis possit sanare si velit. Creavit enim,
sicut scriptum est, ut essent omnia, et sanabiles fecit
nationes orbis terrarum [(Sap. I, 14)]
. Verumtamen ne
homini ex seipso putaretur esse sanitatis initium,
mox sermo divinus adjecit: Et non est in illis medicamentum

exterminii [(Ibid.)]
. Quamvis igitur homini
primo diabolus abstulerit fidem, Deo tamen reddendi
quod dederat non abstulit potestatem, nec humanam
naturam diabolus potuit usque adeo vitiare, ut deinceps
non posset quod amiserat, Deo rursus largiente,
recipere. Omnipotens enim qui potuit humanam
formare, potest etiam infirmam sanando per gratiam
reformare et custodire naturam. A quo ipsa natura
sicut in primo homine fidem ad salutem acceperat,
ita nunc in singulis munere divinae bonitatis accipit
[( al. accepit)] 312 quos idem Deus praedestinatos
et per fidem salvandos ex parentibus creat.
46.
Potest igitur Deo donante homo in Deum naturaliter
credere. Contra naturam quippe hominis
est quod in Deum non credit; quia incredulitatem

non habet ex creatione Dei, sed ex voluntaria praevaricatione
mandati; per quam sanitate privatus et
lumine, hoc per seipsum potest, ut caecitatem atque
infirmitatem suam proprio arbitrio augere possit, removere
non possit. Cujus tamen illuminatio atque
sanatio in tantum est omnipotenti Creatori possibilis,
ut ad gloriam nominis ejus, ipso donante, non solum
possit infidelis credere, verum etiam ad immortalem
atque incorruptibilem vitae statum per fidei gratiam
pervenire: ubi, accipiens gratiam pro gratia, peccare
omnino non possit, et possit feliciter videre quod
credidit. Unde vox illa fidei resultat in Psalmis: Credo videre bona Domini in terra viventium
[(Psal.
XXVI, 13)]
. Deus igitur licet non ad hoc humanam naturam
fecerit, ut vitiaretur per culpam, ipse tamen
omnipotenti bonitate potest vitiatam sanare per gratiam.

Arbitrium itaque hominis sanat Deus atque illuminat,
ut homo in Deum naturaliter credat. Ita fit
ut homo fidem habere possit, sed eam nisi ex dono
Dei habere non possit.
CAP. XXIV.
Non omnia quae habere possumus ex
nobis habere possumus. --Non enim consequens est
ut omnia quae habere nos possumus, etiam ex nobis
habere possimus. Nam et caro nostra sic a Deo facta
est, ut possit naturaliter vivere, hoc ipsum tamen

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.