PL 65, col. 481
Epistolae (Fulgentius Ruspensis), J. P. Migne
non ex se, sed ex anima possit habere. Vita igitur,
ut inesse carni naturaliter incipiat, manifestum est
eam ab anima ministrari; ac sic quidem potest caro
nostra vivere, sed si in ea sit anima, quae vita
ejus est.
47.
Verumtamen in anima nostra et carne non
parvum nobis gratiae Dei monstratur exemplum. Nam
sicut ex seipsa caro vitam non habet, sed ab anima
accipit; sic homo non potest habere fidem, nisi munere
Dei donantis acceperit. Sicut etiam [( al. enim)]
ut caro vivat, solius opus est animae, ita quoque ut
homo credat, solius opus est gratiae; et sicut caro
nihil operari potest, si eam vivificare anima desinat,
sic homo nihil bene velle potest, si ab eo gratiae juvamen
abscedat. Ut ergo caro et vivere possit et
operari, praesentis animae vivificatione fulcitur; homo
quoque ut bonum velit aut faciat, gratiae vivificantis
subsidio jugiter adjuvatur. Interest autem ut caro
nostra quantum ( forte quandiu) vivificatur ab anima,
non solum bene, sed etiam male operandi accipiat facultatem.
Cum autem nos gratia vivificat, non nisi ad
bene volendum, nec nisi ad bene operandum nobis
adjutorium subministrat. Agnoscat igitur homo in eo
se naturaliter credere posse, in quo naturam habet
credulitatis ac fidei capacem (quod animalibus irrationalibus
datum divinitus non est); non tamen se
putet ad habendam fidem usque adeo esse idoneum,
ut ex voluntate sua constare fidei arbitretur exordium.
Volens enim homo habet fidem; sed Deus qui
fidem donat, ipse hominis mutat et dirigit voluntatem.
Dominus
enim dabit suavitatem, et terra nostra
dabit fructum suum [(Psal. LXXXIV, 13)]
.
313 CAP. XXV. Gentes quae naturaliter ea quae legis
sunt faciunt, nonnisi Christiani fideles intelligendi
sunt. --48. De his igitur in quibus natura divino sanatur
munere, ut in Deum naturaliter credant, quique
gratis per fidem justificati, etiam ad bene operandum
auxilium gratiae subsequentis accipiunt, Apostolus
dicit: Cum enim gentes quae legem non habent,
naturaliter quae legis sunt faciunt, ejusmodi legem non
habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis
scriptum in cordibus suis [(Rom. II, 14)]
. Quem quidem
Apostoli locum hi QUI GRATIAE CONTRADICUNT gentibus
incredulis assignare contendunt, ex hoc videlicet
quod etiam illi qui fidei gratiam non recipiunt illa
quae ad honestatem morum et humanae societatis vinculum
pertinent naturali quadam lege sic servant,
ut etiam eos qui illa violare contendunt judiciorum
aequitate ac severitate coerceant. Ubi minus attendunt
apostolico suam sententiam prorsus enervari
sermone, quem superius praemisit dicens: Non enim
auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis
justificabuntur [(Ibid., 13)]
; justificari autem sine fide
neminem posse idem beatus apostolus ostendit, dicens: Scientes autem quod non justificabitur homo ex