PL 66, col. 144
Prolegomena (Gregorius I), J. P. Migne
et idcirco necesse est ex eodem loco monasteria mutari.
Quos blande consolans dimisit, et nocte eadem
cum parvo puerulo nomine Placido, cujus superius
memoriam feci, ejusdem montis rupem
ascendit, ibique diutius oravit. Et oratione completa,
tres petras in loco eodem pro signo posuit, atque ad
suum cunctis illic nescientibus monasterium rediit.
Cumque die alia ad eum pro necessitate aquae praedicti
fratres rediissent, dixit: Ite, et rupem illam in
qua tres super invicem positas petras inveneritis, in
modico cavate: valet enim omnipotens Deus etiam
in illo montis cacumine aquam producere, ut vobis
laborem tanti itineris dignetur auferre. Qui euntes,
rupem montis quam Benedictus praedixerat, jam sudantem
invenerunt. Cumque in ea concavum locum
fecissent, statim aqua repletus est, quae tam sufficienter
emanavit, ut nunc usque ubertim defluat, atque
ab illo montis cacumine usque ad inferiora derivetur.
CAPUT VI.
ΚΕΦΑΛ. ϛ'. Περὶ τοῦ ἐκπεσόντος ἐν τῇ λίμνῃ σιδηροῦ ἐργαλείου.
Alio quoque tempore Gothus quidam pauper spiritu
ad conversionem venit: quem Dei vir Benedictus
libentissime suscepit. Quadam vero die ei dari
ferramentum jussit, quod ad falcis similitudinem
falcastrum vocatur, ut de loco quodam vepres abscinderet,
quatenus illic hortus fieri deberet. Locus
autem ipse quem mundandum Gothus susceperat,
super ipsam laci ripam jacebat. Cumque Gothus
idem densitatem veprium totius virtutis annisu succideret,
ferrum de manubrio prosiliens in lacum cecidit,
ubi scilicet tanta erat aquarum profunditas, ut
spes requirendi ferramenti nulla jam esset. Itaque
ferro perdito, tremebundus ad Maurum monachum
cucurrit Gothus: damnum quod fecerat nuntiavit,
et reatus sui egit poenitentiam. Quod Maurus quoque
monachus mox Benedicto famulo Dei curavit indicare.
Vir igitur Domini Benedictus haec audiens accessit
ad lacum: tulit de manu Gothi manubrium,
et misit in lacum: et mox ferrum de profundo rediit,
atque in manubrium intravit. Qui statim ferramentum
Gotho reddidit, dicens: Ecce labora, et noli
contristari.
CAPUT VII.
ΚΕΦΑΛ. Ζ' Περὶ Μαύρου μοναχοῦ τοῦ ἐπὶ τῶν ὑδάτων πεζεύσαντος.