PL 66, col. 15

Epistolae (Joannes II), J. P. Migne

decet patrem), honorantes vestram beatitudinem,
omnia quae ad ecclesiarum statum pertinent, festinavimus
[festinamus] ad notitiam deferre vestrae sanctitatis:
quoniam semper nobis fuit magnum studium,
unitatem vestrae apostolicae sedis et statum
sanctarum Dei Ecclesiarum custodire; quae [qui]
hactenus obtinet, et incommote permanet, nulla intercedente
contrarietate. Itaque omnes sacerdotes
universi orientalis tractus et subjicere et unire sedi
vestrae sanctitatis properavimus. In praesenti ergo
quae [hic] commota sunt, quamvis manifesta et indubitata
sint, et secundum apostolicae vestrae sedis doctrinam
ab omnibus semper sacerdotibus firme [ferme]
custodita et praedicata, necessarium duximus ut
ad notitiam vestrae sanctitatis perveniant. Nec enim

patimur quidquam quod ad Ecclesiarum statum pertinet,
quamvis manifestum et indubitatum sit, quod
movetur, ut non etiam vestrae innotescat sanctitati,
quae [quia] caput est omnium sanctarum Ecclesiarum.
Per omnia enim (ut dictum est) properamus honorem
et auctoritatem crescere vestrae sedis. Manifestum
igitur facimus vestrae sanctitati, quod pauci quidam
infideles et alieni sanctae Dei [sedi] catholicae atque
apostolicae Ecclesiae contradicere Judaice atque apostatice
ausi [visi] sunt adversus ea quae ab omnibus
sacerdotibus secundum vestram doctrinam recte tenentur,
et glorificantur, atque praedicantur; denegantes
Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum
Filium Dei et Dominum nostrum incarnatum de
sancto Spiritu, et ex sancta atque gloriosissima semper
Virgine Dei Genitrice Maria hominem factum

atque crucifixum, unum esse sanctae et consubstantialis
Trinitatis, et coadorandum et conglorificandum
Patri et Spiritui sancto, consubstantialem Patri secundum
divinitatem, et consubstantialem nobis eumdem
ipsum secundum humanitatem, passibilem carne,
eum demque ipsum impassibilem deitate. Recusantes
enim Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum
Filium Dei et Dominum nostrum fateri unum esse
sanctae et consubstantialis Trinitatis, videntur Nestorii
malam sequi doctrinam, secundum gratiam dicentis
unum Filium Dei, et alium dicentis Dei Verbum, et
alium Christum. Omnes vero sacerdotes sanctae catholicae
atque apostolicae Ecclesiae, et reverendissimi
archimandritae sanctorum monasteriorum sequentes
sanctitatem vestram, et custodientes statum et unitatem
sanctarum Dei Ecclesiarum, quam habent ab

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.