PL 66, col. 14

Epistolae (Joannes II), J. P. Migne

homo constat ex dualitate, ita boni patris est utraque
refovere. Primum penuriam quidem temporis, quam
delicta promerentur, orationibus sanctis amovere.
Si quid tamen (quod absit) acciderit, tunc bene necessitas
excluditur, quando contra eam sub ubertate
tractatur.
Monete me quae sunt gerenda sollicite; bene agere
vel correptus exopto: quia difficilius errat ovis quae
voces desiderat audire pastoris, nec facile efficitur
vitiosus cui admonitor insistit assiduus. Sum quidem
judex palatinus, sed vester non desinam esse discipulus:
nam tunc ista recte gerimus, si a vestris
regulis minime discedamus. Sed cum me a vobis
desiderem et moneri consiliis, et orationibus adjuvari,
jam vobis est applicandum, si in me fuerit aliter

quam optabatur inventum. Sedes illa toto orbe
mirabilis proprios tegat affectione cultores, quae licet
generalis mundo sit praestita, nobis [vobis] etiam
cognoscitur et localiter attributa.
Tenemus aliquid sanctorum apostolorum proprium,
si peccatis dividentibus non reddatur alienum,
quando confessiones illas quas videre universitas
appetit, Roma feliciter in suis finibus habere
promeruit. Nihil ergo timemus, talibus patronis, si
oratio non desistat antistitis. Arduum quidem est
multorum desideriis satisfacere; sed novit Divinitas
magna praestare: ipsa retundat invidos; ipsa nobis
faciat cives coelesti aspiratione gratissimos, et supplicationibus
vestris tempora tribuat, quibus superna
gratia praedicetur indulta.
EPISTOLA JUSTINIANI IMPERATORIS AD JOANNEM PAPAM, Quam Hypatius et Demetrius episcopi legatione imperatoria fungentes Romam attulerunt.

Victor Justinianus, pius, felix, inclytus, triumphator,
semper Augustus, Joanni sanctissimo archiepiscopo
almae urbis Romae et patriarchae
Reddentes honorem apostolicae sedi et vestrae sanctitati,
quod semper nobis in voto fuit et est (ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.