PL 66, col. 13

Epistolae (Joannes II), J. P. Migne

Supplicandum vobis est, beatissime pater, ut laetitiam
quam per vos, Deo largiente, percepimus, custodiri
nobis vestris orationibus sentiamus. Quis enim
dubitet prosperitatem nostram vestris meritis applicandam,
quando honorem adipiscimur, qui a Domino
diligi non meremur; et permutatione efficaci bona
recipimus, dum talia non agamus? Ecclesiasticis siquidem
jejuniis fames est exclusa popularis, decoris
lacrymis tristitia foeda discessit; et per sanctos viros
acceleratum est, ne traheretur diutius quod gravabat.
Et ideo salutans officiositate qua dignum est,

precor vivacius oretis pro salute regnantium: quatenus
eorum vitam coelestis princeps faciat esse longaevam,
Romanae reipublicae hostes imminuat, tempora
tranquilla concedat; deinde quod ornat pacem,
necessariam nobis copiam de abundantiae suae horreis
largiatur; mihique filio vestro intelligentiae sensus
aperiat, ut quae vere sunt utilia sequar, quae vitanda
refugiam; vigor ille rationabilis animae nobis
consilium praestet; facies veritatis albescat, ne mentem
nostram innubilet caligo corporea: sequamur
quod intus est, ne foris a nobis simus; instruat quod
de vera sapientia sapit, illuminet quod coelesti claritate
resplendet: talem denique judicem excipiat publicus
actus, qualem filium catholica mittit Ecclesia.
In suis nos etiam muneribus virtus sancta custodiat:

quia graviores insidias antiqui adversarii tunc subimus,
quando ejus dona suscipimus.
Nolite in me tantum rejicere civitatis illius curam,
quae potius vestra laude secura est. Vos enim speculatores
Christiano populo praesidetis, vos patris
nomine universa diligitis. Securitas ergo plebis ad
vestram respicit famam, cui divinitus est commissa
custodia. Quapropter nos decet custodire aliqua, sed
non omnia. Pascitis quidem spiritualiter commissum
vobis gregem; tamen nec ista potestis negligere, quae
corporis videntur substantiam continere: nam sicut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.