PL 66, col. 18

Epistolae (Joannes II), J. P. Migne

religio: nam cum auctorem vitae vel luminis utraque
respiciant, recte et tenebras respuunt, et nesciunt
subjacere defectui. Quamobrem, gloriosissime principum,
votis omnibus exorabitur divina potentia, ut
pietatem vestram in hoc ardore fidei, in hac devotione
mentis, in hoc integrae religionis studio sine
defectu sui in longiora tempora conservet. Hoc enim
et sanctis credimus Ecclesiis expedire; scriptum est
enim: Labiis regit rex [(Apocal. XXII)]
; et iterum: Cor regis in manu Dei est, et ubi voluerit inclinabit illud [(Prov. XXI)]
:
hoc est enim quod vestrum firmat
imperium,
hoc quod vestra regna conservat. Nam
pax Ecclesiae, religionis unitas, auctorem facti in sublime
provectum grata sibi tranquillitate custodit.
Neque enim parva ei vicissitudo a potentia divina

tribuitur, per quem nullis rugis Ecclesia divisa secernitur,
nullis insertis maculis variatur: scriptum
est enim quia, cum rex justus sederit super sedem, non
adversabitur ei quidquam malignum [(Prov. XX)]
. Proinde
serenitatis vestrae apices per Hypatium atque
Demetrium sanctissimos viros, fratres et coepiscopos
meos, reverentia consueta suscepimus: quorum
etiam relatione comperimus, quod fidelibus populis
proposuistis edictum amore fidei, pro submovenda
haereticorum intentione, secundum apostolicam doctrinam,
fratrum et coepiscoporum nostrorum interveniente
consensu: quod quia apostolicae doctrinae
convenit, nostra auctoritate confirmamus.
Textus autem epistolae talis est: Reddentes honorem
apostolicae sedi. ut supra praecedenti epistola.
Liquet igitur, imperator gloriosissime, ut lectionis
tenor et legatorum vestrorum relatio patefecit [patefacis],
vos apostolicis eruditionibus studere, cum
de religionis catholicae fide ea sapitis, ea scripsistis
[scribitis et publicatis], ea protulistis, ea populis fidelibus
publicastis, quae (sicut diximus) et sedis apostolicae
doctrina, et sanctorum Patrum veneranda
decernit auctoritas, et nos confirmamus in omnibus.
Opportunum est ergo voce proclamare prophetica: Tibi abundet coelum desuper, et effundant montes
jucunditatem, et colles laetitia laetabuntur
[(Psal.
XCV)]
. Haec igitur in tabulis cordis fideliter scribere,
haec ut pupillas oculorum convenit observare:
neque enim quisquam est in quo Christi charitas
fervet, qui tam rectae, tam verae confessionis vestrae

fidei refragator existat: cum evidenter impietatem
Nestorii Eutychetisque et omnium haereticorum damnantes,
unam veram catholicam fidem Domini et
Dei nostri Salvatoris Jesu Christi magisterio institutam,
et propheticis apostolicisque praedicationibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.