PL 66, col. 19

Epistolae (Joannes II), J. P. Migne

ubique diffusam, et sanctorum per totum orbem
confessionibus roboratam, Patrum atque doctorum
sententiis adunatam, et nostrae doctrinae consentaneam
inconcusse atque inviolabiliter devota Deo et
pia mente servatis. Soli etenim professionibus nostris
adversantur, de quibus divina Scriptura loquitur,
dicens: Posuerunt mendacium spem suam, et mendacio
operiri speraverunt [(Isa. XXVIII)]
; et iterum, qui
secundum prophetam dicunt Domino: Recede a nobis,
vias tuas scire nolumus [(Jerem. XLIV)]
. Propter quod
Salomon dicit: Per semitas propriae culturae erraverunt,
colligunt autem manibus infructuosa [(Prov. IV)]
.
Haec est igitur vera vestra fides, haec certa religio:
hoc beatae recordationis (ut diximus) Patres omnes
praesulesque Romanae Ecclesiae, quos in omnibus sequimur,

hoc sedes apostolica praedicavit hactenus,
et inconcusse custodivit: huic confessioni, huic fidei
quisquis contradictor exstiterit, alienum seipsum a
sancta communione, alienum ab Ecclesia judicabit esse
catholica. Nos enim Cyrum cum sequacibus suis in
Romana invenimus civitate, qui de Cumitensi [Acoemetensi]
monasterio fuit: quos apostolicis suasionibus
ad rectam fidem, et velut oves quae perierant
errantes ad ovile contendimus revocare dominicum,
ut agnoscant secundum prophetam linguae balbutientes
loqui quae ad pacem sunt. Ad non credentes autem
per nos primus apostolorum Isaiae prophetae
[Isaias propheta] verbum dicit: Pergite in lumine
ignis vestri, et flammae quam accendistis [(Isa. L)]
. Sed
obduratum est cor eorum (ut scriptum est) ut non

intelligerent; et pastoris vocem oves, quae meae non
erant, audire minime voluerunt. In quibus observantes
ea quae ab ipsorum sunt statuta pontifice, eos minime
in nostra communione recepimus, et ab omni
Ecclesia catholica esse jussimus alienos; nisi errore
damnato, doctrinam nostram quantocius sequi habita
regulari professione signaverint. Aequum quippe est
ut qui nostris minime obedientiam accommodant statutis,
ab Ecclesiis habeantur extorres. Sed quia gremium
suum nunquam redeuntibus claudit Ecclesia,
obsecro clementiam vestram ut si, proprio deposito
errore, et prava intentione depulsa, ad unitatem Ecclesiae
reverti voluerint, in vestra communione receptis
indignationis vestrae removeatis aculeos, et
nobis intercedentibus benigni animi gratiam condonetis.

Deum autem et Salvatorem nostrum Jesum
Christum exoramus, quatenus longaevis et pacificis
vos dignetur custodire temporibus in hac vera religione
et unitate et veneratione apostolicae sedis;
cujus principatum, ut Christianissimi et pii, conservatis
in omnibus. Praeterea, serenissime principum,
laudamus legatorum vestrorum personas Hypatii et
Demetrii fratrum et coepiscoporum nostrorum, quos
clementiae vestrae gratos fore ipsa manifestavit electio.
Nam tantae causae pondus non nisi perfectis in Christo
potuisset injungi; tantae vero pietatis, tantae reverentiae
plenos affatus, nisi per amantes minime dignaremini
destinare. Gratia Domini nostri Jesu Christi,
et charitas Dei Patris, et communicatio sancti

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.