PL 66, col. 20

Epistolae (Joannes II), J. P. Migne

Spiritus sit semper vobiscum, piissime fili. Amen, Item subscriptio:
Omnipotens Deus regnum vestrum
et salutem vestram perpetua protectione custodiat,
gloriosissime et clementissime fili imperator Auguste.
Data Romae VIII kalendas Aprilis, domino nostro
Justiniano P. P. Augusto IV et Paulino viris clarissimis
consulibus [Anno Christi 534].
EPISTOLA ( olim III) JOANNIS PAPAE AD SENATORES. Fidem de Christi divinitate et incarnatione confirmat: Acoemetas monachos Nestorii sectatores vitandos esse monet.
Joannes episcopus Romanus, illustribus ac magnificis
viris Avieno, Senatori, Liberio, Severino, Fideli,
Avito, Opilioni, Joanni, Silverio, Clementiano,

et Ampelio.
Olim quidem, illustres et magnifici filii, ad hoc
sententiae meae summa constiterat, ut ante jussionem
vestram, postquam epistolae vel dogmatis tenorem
cuncta Ecclesia, hoc est sacerdotum senatus, et populi
probavit assensus, sub paginali alloquio vestris
etiam sensibus intimanda dirigerem; sed consilii
ordinem illa res vertit, quia et dogmati per dies
singulos divinae Scripturae subduntur, et imperfecta
destinari non poterant, et ea quae per legatos directa
sunt, prius non poterant in exemplaribus scripta
transmitti. Novimus etenim quod, Domino docente,
praeceptum est, quod pastor diligens gregem salubria
ultro non desistat ingerere: quia res quae ad
salutem animae pertinet, omnibus necesse est sensibus

intimari. Proinde, illustres et magnifici filii,
quia festinatio non pertulit portitores, ut ea scribi et
dirigi potuissent, incontinenti tamen, si dictus divinus
favor arriserit, tam epistolae quam dogmatis
exemplaria destinabimus. Nunc tamen, ne quid de
vestris sensibus relinquatur ambiguum, quid epistolae
tenor habeat, quod textus dogmatis contineat, breviter
insinuare curavi. Justinianus siquidem imperator
filius noster, ut ejus epistolae tenore cognovistis,
de his tribus quaestionibus orta certamina fuisse
signavit, utrum unus ex Trinitate Christus et Deus
noster dici possit: hoc est una de tribus personis
sanctae Trinitatis sancta persona. An Deus Christus
carne pertulerit impassibili deitate. An proprie et
veraciter Mater Domini Dei nostri Christi Maria semper

virgo debeat appellari. Probavimus in his catholicam
imperatoris fidem, et ita esse propheticis et
apostolicis vel Patrum exemplis evidenter ostendimus:
unum enim ex sancta Trinitate Christum esse,
hoc est unam de tribus sanctae Trinitatis personis
sanctam esse personam, sive subsistentiam, quam
Graeci ὑπόστασιν dicunt, in his exemplis evidenter
ostendimus.
In libro Genesis per Mosen Trinitas ipsa sic dicit: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis
[(Genes. II)]
.
Et item Vas electionis Paulus ad Corinthios ita
evidenter expressit: Unus Deus Pater, ex quo omnia,
et nos in ipso; et unus Dominus noster Jesus Christus,
per quem omnia, et nos per ipsum [(I Cor. VIII)]
.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.