PL 66, col. 253

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

militans, suos habet eremitas, quin etiam
hodie in monte Serrato multae visuntur anachoretarum
cellulae quae a Benedictinis inhabitantur; sed
et multos olim in monte Vosago anachoretas ex
nostris egisse colligimus ex Vita S. Pauli episcopi
Virodunensis, II. 2, ubi haec leguntur Saec. II Bened.:
« Domino praeduce tandem eremum quae Vosegus nominatur,
Christi servus . . . . ingreditur. Hujus eremi
solitudinem plurimi anachoretarum cellulis divisi 48
feruntur inhabitasse, praeter sabbatum et dominicam,
mutuis visibus et alloquiis disjuncti, nisi quos aut
corporalis infirmitas, vel animae salutis causa visitari
per aliquos coegisset: quorum optabilem conversationem
Paulus . . . . adipisci satagebat. »
Ad eremum tamen nullus secedebat, nisi praevia
abbatis licentia, fratrumque accedente consensu;
utrumque enim requirebatur, ut multis posset exemplis
probari. Luculentum nobis exhibet Vita S. Bavonis
confessoris Saec. II Bened., qui veniens ad Frorbertum0
abbatem, « petiit eum sibimet humiliter cellulum,

in qua familiariter Domini misericordiam pro
facinoribus suis deprecaretur largiri. Ut vero pius
pater monasterii ejus petitionem audivit, cum gaudio
eum suscepit, et ejusdem fratribus monasterii juxta
praeceptum pii Patris Benedicti convocata omni congregatione
ejus patefecit preces, » cujus votis fratres
annuerunt. Similiter S. Baronius Saec. II Ben. « sui
Patrem coenobii sedulis deposcere coepit precibus, ut
ejus permissu Gallicum genitale solum sibi liceret
deserere . . . . sicque demum anachoreticam vitam ducere.
Post plurimam tandem indesinentemque petitionis
suae instantiam, ejus pastor cum omni grege,
licet inviti suo satisfecere desiderio. » Ita etiam S.
Cuthberius referente Beda In ejus Vita, cap. 17:
« Postquam in monasterio multa annorum curricula
explevit, tandem diu concupita, quaesita, et petita
solitudinis secreta, comitante praefati abbatis sui simul
et fratrum gratia, multum laetabundus adiit. » Et
S. Madalgisilus In append. ad saec. IV « cupiens

arctiorem remotamque arripere vivendi formulam,
cum magna humilitate expetiit, ut sibi liceret remotum
et quietum locum perquirere . . . . quique quod
devote expetiit, gratuita fratrum benignitas ei cum
magna dulcedine concessit, » ut scribit Hariulfus in
ejus Vita, II. 5. Denique S. Wilfridus episcopus Eboracencis,
et abbas Ripensis Celino praeposito petendae
eremi concessurus licentiam, rem prius fratribus
retulit, ut auctor est Eddius in ejus Vita, n. 60. Et
sane aequum videtur ut qui de consensu fratrum in
monasterio solent admitti, ab eo haudquaquam recedant
nisi accedente totius congregationis benevola
concessione: apud veteres tamen solum abbatis consensum
satis fuisse probari posset ex Severo Sulpicio,
cujus haec verba Lib. I Dial., c. 5: « Haud
procul ab eremo Nilo contigua multa sunt monasteria:
habitant in uno loco plerumque conteni . . . . Ex
his si qui majorem virtutem mente conceperint, ut
acturi solitariam vitam se ad eremum conferant, non
nisi permittente abbate discedunt. » Unus e nostris,

S. Tillo monachus Solemmacensis, absque abbatis
aut fratrum voluntate clandestino discessu monasterium
deseruit, et eremum petiit.
Tertium vero monachorum teterrimum genus. ] Nigris
coloribus tertium monachorum genus depingit S. Benedictus,
unde et illud vocat teterrimum, id est « nigerrimum,
obscurissimum, horribile, agreste, vel
ferum, » inquit Smaragdus. Eodem modo S. Hieronymus Epist. 22:
« Tertium genus est quod Remohoth
dicunt teterrimum atque neglectum. » Et
apud Cassianum abbas Piamon Collat. 18, cap. 7:
« Emersit post haec illud teterrimum et infidele monachorum
genus, vel potius 49 noxia illa plantatio rediviva
concrevit, quae per Ananiam et Saphiram in
exordio Ecclesiae apostoli Petri severitate succisa
est. » Ubi quod ait ab Anania et Saphira originem
duxisse, idem asserunt S. Isidorus lib. II de Eccles.
Off., c. 15; et Venerabilis Beda in cap. V Act.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.