PL 66, col. 252

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

mortis instantis consideratio, inexpetibile orandi studium,
custodia sui inexpugnabilis, veneris exstinctio,
appetitionum ignorantia, mundi mors, nullum cibi
desiderium, fons discretionis, lacrymarum facultas,
loquacitatis exterminatio, et si quid hoc genus est,
quod turbis est ingratum et infestum. » Et ante haec:
« Nemo irae et elationi animi, et simulationi, seu hypocrisi
(et aliis hujusmodi vitiis) obnoxius audeat in
solitudinem vestigium ponere. » Et iterum rationem
reddens: « Qui morbis animi laborat, et tamen vitam
solitariam audet aggredi, perinde facit ac qui in
alto mari ex navi desilit in fluctus, et in tabula existimat
se sine periculo in portum evasurum; » et quia,
ut ait Cassianus, solitudo « eorum qui minus emendati
sunt, vitia non solum servare, verum etiam
exaggerare consuevit. » Sed de his satis.
Notanda sunt autem sancti Benedicti verba: Multorum
solatio; non dicit eximii alicujus Patris, aut
singularis alterius socii adjutorio, sed multorum, inquit, solatio
jam docti: quia, ut dicebat apud Cassianum

S. Antonius Lib. V Inst. c. 4: « Qui post
coenobitale propositum fastigia nititur sublimioris
perfectionis attingere, et apprehenso discretionis
examine proprio jam potens est stare judicio, atque
ad arcem anachoreseos pervenire, minime debet ab
uno quamvis summo universa virtutum genera expetere 47;
alius enim scientiae floribus exornatur,
« Iter discretionis ratione robustius communitur, alter
patientiae gravitate fundatur, alius humilitatis, etc.; »
ex quibus inferebat « monachum spiritalia mella condere
cupientem, velut apem prudentissimam, debere
unamquamque virtutem ab his qui eam familiarius
possident deflorare, et in sui pectoris vase recondere. »
Et bene instructi fraterna ex acie ad singularem
pugnam eremi, etc.] Ex hoc ergo loco constat quod
diximus in prologo, et coenobiticam et anachoreticam
vitam perpetuam esse militiam, cum hoc tamen discrimine,
quod ista periculosior sit, illa facilior et

tutior; quod quidem discrimen eleganter describit
Petrus Venerabilis ad Gislebertum eremitam sic scribens Lib. I, epist. 20:
« Claustralium communiter
viventium cohabitatio castrorum ad pugnam ordinatorum
multitudini videtur comparari, ubi quisque
tanto securius adversus adversarium dimicat, quanto
sibi vicinius adjutorium de commilitonis dextra sperat;
in illo enim praelio non solum de sua quilibet
praeliator virtute praesumit, sed etiam de aliorum
dextera laevaque compugnantium viribus quandoque
magis quam de suis confidit: laborant ibi singuli, et
saluti suae insidiantes perimere, et coadjutores modis
omnibus defensare; nec minus intelligunt in morte
sociorum periculum, quam in vita inimicorum sentiunt
detrimentum. At solitudinis singulare certamen
tanto periculosius agitur quanto serius alienum auxilium
dimicans praestolatur; quodque periculo accrescit,
non, ut in acie fieri solet, multi contra multos:
nec, ut in duello, unus contra unum, sed inusitato
praeliandi more solus contra plurimos, et numero, et

virtute praestantes dubia sub sorte contendit. »
Ex hoc etiam sanctae Regulae testimonio infert B.
Petrus Damiani S. Benedictum non modo permisisse,
sed et suasisse suis anachoresim; nam postquam
praedicta S. Regulae verba retulit, ita concludit
Lib.
VI, ep. 12
: « Ex quibus manifeste colligitur quia
doctor almificus de monasterio fratrem quemlibet ad
eremum conscendere non modo non prohibuit, verum
insuper monuit et docuit, insuper etiam quibusdam
persuasionibus incitavit: auctoritatem quippe dat,
ut diuturna prius frater probatione discat in monasterio
qualiter in eremo contra callidi tentatoris argumenta
confligat . . . In illis itaque S. Regulae verbis,
quae supra posuimus, perspicue declaratur quia S.
Benedictus, dum in monasterio hominem ponit, ad
eremum dirigit; hic quidem collocat, sed illuc cohortatus
invitat, etc. » Quae fuse prosequitur. Et
sane Camaldulensis ordo, et ipse sub Regula S. Benedicti

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.