PL 66, col. 251

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

quam deveniat ad perfectionem contemplativam. Ideo
Patres illi antiqui decreverunt ne quis admitteretur
ad vitam solitariam et contemplativam, nisi exercitatus
per decem et octo vel viginti annos in operibus
charitatis et serviliis monasterii. » Ex quo loco suspicari
licet scriptorum incuria apud Isidorum irrepsisse
mendum, et pro 20 positum fuisse 30; nam et
Possevinus lib. V Bibliot., cap. 57, citans hunc Isidori
locum, absolute legit viginti. Illud etiam prolixum
temporis spatium ad quadriennium reducit sexta
synodus, edito hoc canone: « Qui sive in urbibus,
sive in vicis in clausuris solitarie volunt vivere,
prius ingrediuntur monasterium, et ea perdiscant
quae ad hanc anachoreticam conversationem requiruntur.
Triennium integrum coenobii praeposito in timore
Dei subjaceant, et postquam in omnibus, uti
decet, obedientiam expleverint, examinentur a praesule,
utrum sponte sua et ex toto corde propositum
hoc amplecti desiderent, et sic professionem hujus
instituti faciant, nec sic tamen statim includantur,

sed annum adhuc extra clausam permaneant, ut eorum
intentio certius innotescat Cap. 41. »
Hujus instituti rationem familiari, sed tamen apta
similitudine hanc reddit S. Joannes Climacus
Grad.
IV
: « Ut periculum tironi imperito militique gregario
seipsum duello committere, sic viro religioso
ante capta experimenta, et multam in edomandis
animi affectibus exercitationem, plena periculi alea
est in solitudinem secedere; ut enim ille de vita, sic
iste de salute aeterna periclitatur. » Eodem argumento
utebatur S. Theodosius Coenobiarcha
In ejus Vit.
cap. 2; Boll. 11 jan.
. Adde quod anachoresis in jugi
rerum coelestium contemplatione consistit, ad quam,
nisi praevia in coenobiis activa vita, perveniri non
potest, ut docet inter alios apud Cassianum abbas
Nesteros collat. 14, c. 2; et in Regula Solitariorum
Grimlaicus his verbis: « Ad fastigium contemplativae
vitae quisquis conatur ascendere, semetipsum
debet prius per multa experimenta in activa vita

probare. » Jam vero quia non omnes qui in coenobiis
conversantur etiam multo tempore, ideo meliores
evadunt, aut anachoreticae vitae 46 judicantur idonei,
nunc videndum est qui et quales ad eam e coenobiis
transferendi sunt, id quod indicat S. Benedictus
cum addit:
Didicerunt contra diabolum multorum solatio jam
docti pugnare ]. Quod perinde est ac si diceret, qui
vitiis omnibus superatis, virtutibus cunctis quantum
patitur humana fragilitas imbuti, jam diabolum non
timent; tales enim contra diabolum didicerunt pugnare,
et revera tales requirit cremus: « De ludo
monasteriorum hujusmodi volumus ingredi milites,
quos eremi dura rudimenta non terreant, inquit S.
Hieronymus Epist. 4, qui specimen conversationis
suae multo tempore dederint, qui omnium fuerint minimi,
ut primi omnium fierent, quos nec esuries aliquando,
nec saturitas superaverit, qui paupertate
laetantur, quorum habitus, sermo, vultus, incessus,
doctrina virtutum est: » et Cassianus
Lib. V Instit.,

c. 36
: « Qui in coenobiis primum diutissime commorantes,
omnique patientiae ac discretionis regula
diligenter edocti, humilitatis pariter ac nuditatis virtute
possessa, atque ad purum vitiorum universitate
consumpta, durissimis daemonum praeliis congressuri
penetrant eremi profunda secreta; » et alibi Lib. VIII Inst. c. 17:
« Eremum perfectos omnique
vitio purgatos oportet expetere, et excoctis ad purum
in congregatione fratrum vitiis, non pusillanimitatis
perfugio, sed divinae contemplationis obtentu
et desiderio intuitus sublimioris intrare, qui non nisi
in solitudine a perfectis solummodo poterit apprehendi. »
At omnium luculentissime S. Joannes Climacus Grad. 27:
« Signa et argumenta, seu exercitationes
eorum qui non sine causa solitudinem sequuntur,
haec sunt: meus nullis perturbationum
fluctibus agitata, cogitationes cassae, raptus in Deum,
suppliciorum aeternorum praesens semper memoria,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.