PL 66, col. 204

Prolegomena (Gregorius I), J. P. Migne

omni vitae suae tempore in eadem quam acceperat salute
permansit.
Petr. Quidnam esse dicimus, quod plerumque in
ipsis quoque patrociniis martyrum sic esse sentimus,
ut non tanta per corpora sua, quanta beneficia
per reliquias ostendant, atque illic majora signa faciunt,
ubi minime per semetipsos jacent?
Gregor. Ubi in suis corporibus sancti martyres jacent,
dubium, Petre, non est quod multa valeant signa
demonstrare, sicut et faciunt, et pura mente
quaerentibus innumera miracula ostendunt. Sed quia
ab infirmia potest mentibus dubitari, utrumne ad
exaudiendum ibi praesentes sint, ubi constat quia in
suis corporibus non sint; ibi necesse est eos majora
signa ostendere, ubi de eorum praesentia potest mens

infirma dubitare. Quorum vero mens in Deo fixa est,
tanto magis habet fidei meritum, quanto illic eos novit
et non jacere corpore, et tamen non deesse ab exauditione.
Unde ipsa quoque Veritas, ut fidem discipulis
augeret, dixit: Si non abiero, Paracletus non
veniet ad vos [(Joan. XVI, 7)] . Cum enim constet quia
Paracletus Spiritus a Patre semper procedat et Filio,
cur se Filius recessurum dicit, ut ille veniat, qui
a Filio nunquam recedit? Sed quia discipuli in carne
Dominum cernentes, corporeis hunc oculis semper
videre sitiebant, recte eis dicitur: Nisi ego abiero,
Paracletus non veniet; ac si aperte diceretur: Si corpus
non subtraho, quis sit amor Spiritus non
ostendo; et nisi me desieritis corporaliter cernere,
nunquam me discetis spiritaliter amare.
Petr. Placet quod dicis.
Gregor. Aliquantum jam a locutione cessandum est,
ut si ad aliorum miracula enarranda tendimus, loquendi
vires interim per silentium reparemus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.