PL 66, col. 196

Prolegomena (Gregorius I), J. P. Migne

contristatus, dicens: Parcat tibi omnipotens Deus,
soror; quid est quod fecisti? Cui illa respondit: Ecce
te rogavi, et audiri me noluisti; rogavi Dominum
meum, et audivit me. Modo ergo si potes, egredere,
et me dimissa ad monasterium recede. Ipse autem
exire extra tectum non valens, qui remanere sponte
noluit, in loco mansit invitus. Sicque factum est ut
totam noctem pervigilem ducerent, atque per sacra
spiritalis vitae colloquia sese vicaria relatione satiarent.
Qua de re dixi eum voluisse aliquid, sed minime
potuisse: quia si venerabilis viri mentem aspicimus,
dubium non est quod eamdem serenitatem
voluerit in qua descenderat permanere; sed contra
hoc quod voluit, in virtute omnipotentis Dei ex feminae
pectore miraculum invenit. Nec mirum quod

plus illo femina, quae diu fratrem videre cupiebat,
in eodem tempore valuit: quia enim juxta Joannis
vocem, Deus charitas est [(I Joan. IV, 16)] , justo valde
judicio illa plus potuit, quae amplius amavit.
Petr. Fateor, multum placet quod dicis.
CAPUT XXXIV.
ΚΕΦΑΛ. ΑΔ', Περὶ τῆς ψυχῆς τῆς αὐτῆς ἀδελφῆς αὐτοῦ Σχολαστίκης, πῶς αὐτὴν εἶδεν, ὡσεὶ περιστερὰν εἰς οὐρανοὺς ἀνιπταμένην.
Gregorius. Cumque die altero eadem venerabilis
femina ad cellam propriam recessisset, vir Dei ad
monasterium rediit. Cum ecce post triduum in
cella consistens, elevatis in aera oculis vidit ejusdem
sororis suae animam de ejus corpore egressam, in
columba specie coeli secreta penetrare. Qui tantae
ejus gloriae congaudens, omnipotenti Deo in hymnis
et laudibus gratias reddidit, ejusque obitum fratribus
denuntiavit. Quos etiam protinus misit, ut ejus
corpus ad monasterium deferrent, atque in sepulcro
quod sibi ipse paraverat, ponerent. Quo facto contigit
ut quorum mens una semper in Deo fuerat,
eorum quoque corpora nec sepultura separaret.
CAPUT XXXV.
ΚΕΦΑΛ. ΛΕ' Περι τῆς ψυχῆς Γερμανοῦ ἐπισκόπου πόλεως Καπύης.
Ἐν ἄλλῳ τοίνυν χαιρῷ Σερβανδὸς διάκονος καὶ ἡγούμενος
τοῦ μοναστηρίου τοῦ διακειμένου ἐν τοῖς μέρεσι τῆς

Alio quoque tempore Servandus diaconus atque
abbas ejus monasterii quod in Campaniae partibus a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.