PL 66, col. 255

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

scribens Epist. 254, quemque quod eas destrueret,
magnopere commendat. Et merito quidem; nam, ut
dicit Joannes de Turrecremata
Tract. 13 in Reg.
S. Bened.
, « in parvis prioratibus religio annihilatur;
ibi enim vitio proprietatis appropinquatur,
meritum obedientiae minuitur, continentia facile periclitatur.
Qui solus est in prioratu, vel cum uno
socio, ut frequenter, fere est proprietarius, quae habet
pro majore parte habens sibi. Obedientia ipsius
minus meretur, cui nullus aliquid jubet, et ideo facit
quod facere libet. Continentia etiam facile periclitatur,
quia opportunitas precandi habetur. » Hinc
salubris illa cujusdam diaconi admonitio ad S. Leobinum
monachum et postea episcopum Carnotensem In ejus Vit. saec. I Bened.:
« Praemoneo ne parvae
te socies cellulae, quia dum singuli praeponere sibi
cupiunt, nulli obedientia ministratur. » Cui periculo
ut obviarent congregati in concilio Aquisgranensi
abbates, sanxerunt Can. 44 ut in hujusmodi cellis
« abbas provideat ne minus de monachis ibi habitare

permittat quam sex. » Quem canonum extendere
visus est Petrus Venerabilis cum statuit, « ut, ubicunque
facultas loci permiserit, exceptis decanis,
duodecim fratres constituantur, addito tertio decimo
priore, plenumque ordinem teneant; » et Cistercienses,
cum definierunt Stat. 41 ut « duodecim
monachi cum abbate decimo tertio ad coenobia nova
mittantur. » Ita in eorum Institutis cap. 12, et in Institutionibus
dist. 1, cap. 6, quod confirmant in libro
Antiquarum definitionum, dist. 3, cap. 3, ubi statuunt,
« ut minora monasteria tam monachorum
quem monialium, in quibus non possunt congrue
sustentari saltem tredecim monachi, vel moniales,
ibidem assidue residentes, ut per omnia possint communia
statuta ordinis observare, Patres abbates conjungant,
et uniant aliis de consilio fundatorum, et capituti
generalis. » Et Fulienses in suis Constitutionibus Cap. I:
« Ut teterrimum genus monachorum, quod
dicitur sarabaitarum, in hac congregatione vitetur,

statuimus, ut posthac nullum monasterium congregationi
oblatum recipiatur aut exstruatur, quod redditus 51
ad tredecim aut duodecim minimum fratres
alendos non habeat, aut habiturum probabiliter
speretur » Similiter et Carthusienses in nova statutorum
collectione Parte II, c. 21, n. 3: « Quia ex levi
et indiscreta receptione domorum novarum, minus
sufficienter dotatarum . . . . multa scandala et vituperia
nostro novimus ordini provenisse, et deteriora
in posterum, nisi salubre remedium apponatur, non
immerito lormidamus; statuimus ut nulla domus recipiatur
de caetero, nisi prius pro sustentatione prioris
ac duodecim monachorum, ac pro aliis oneribus
portandis, dotetur sufficientibus redditibus vel possessionibus
assignatis. » Hunc numerum quem minimum
hic determinant, pro majori assignant statuta Guigonis
his verbis Cap. 78: « Numerum habitatorum
hujus eremi monachorum quidem tredecim est, non
quod semper tot simus; nunc enim non sumus tot,
sed quod tot, si Deus miserit, suscipere instituimus.

Sed et si talis aliquis unus, cujus utilitas et honestas
videatur vix posse recuperari, misericordiam postulaverit,
addetur et quartus decimus, si tamen facultas
domus tolerare posse putabitur. » Idem habent
antiqua Carthusiensium statuta, cap. 25. Et certe scribit
Hildemarus duodecim in deserto sufficere monachos,
quamvis in civitatibus minime. Turrecremata
vero In cap. 17 Reg. S. Bened. congregationem non
esse dicendam, ubi minus quam duodecim monachi
habitant. Caeterum concilium Epaonense vetat
Cap.
10
« cellas novas aut congregatiunculas monachorum
absque episcopi notitia institui. »
Porro si tantum sit periculum ubi tres quatuorve
soli habitant monachi, quanto majus ubi solus aliquis
sine socio, sine teste, sine priore, suis relictus
voluntatibus conversatur? Plane existimari vix potest:
quare, ut huic malo remedium aliquod afferrent
summi pontifices, Gregorius IX in bulla ad monachos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.