PL 66, col. 256

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

Benedictinos, quae exstat apud Matthaeum Parisium, et
nominatim in alia ad Cluniacenses, quam non multo
post renovavit Nicolaus IV. decernit ut « nec in prioratu
aliquo unus solus monachus commoretur; sed
ei qui solus est unus vel plures socii adjungantur, si
loci suppeditant facultates: alioquin monachus revocetur
ad claustrum, proviso quod in eo divina celebrentur
honeste; » et iterum post eos Benedictus XII
in sua Constitutione: « Ordinamus etiam et volumus,
Lateranensis concilii de monachis singulis per villas,
vel oppida, et parochiales ecclesias non ponendis,
et supradictam Clementis praedecessoris editam
in concilio Viennensi constitutionem, ne ipsi singuli
monachi in singulis sibi commissis administrationibus
vel prioratibus habitare praesumant, firmiter
observari. » Idem habet concilium Londonense anno
1200. Idem constitutiones Richardi episcopi Sarum
anno 1217, et Constitutiones Richardi Dunelmensis
episcopi anno 1220, apud Spelmannum tom. II
Conc. Angl.
Sine Pastore. ] Eo utique qui dicit: Ego sum Pastor
bonus, a quo se carnaliter vivendo segregant. Vel
sine pastore, « id est sine abbate, qui in monasterio
Christi vicem videtur agere, qui dicit: Ego sum Pastor
bonus, » inquit Smaragdus, ut pote cujus imperia
et auctoritatem 52 refugiunt suo arbitratu ac ditione
viventes, ut loquitur S. Hieronymus Epist. 22.
Non dominicis, sed suis inclusi ovilibus. ] Quem in
locum Smaragdus: « Domini ovilia sanctorum monachorum
sunt monasteria, qui recte a summo Pastore
Christo reguntur, et in loco pascuae collocantur. » At
nimis angusta sunt haec immensae sarabaitarum mentis
instabilitati: ideo non dominicis se patiuntur includi
ovilibus, sed, ut ait S. Hieronymus, « habitant
quamplurimum in urbibus et castellis. » Nam, quod
ait auctor Sermonum ad Fratres in eremo Serm. 21,
eos habitare in cavernis seu petrarum foraminibus,
gratis confictum videtur. « Tales fuerunt, inquit, illi
sarabaitae, de quibus tertio scripsit nobis Pater Hieronymus,

quorum genus est omni affectu vitandum.
Ipsi denique in Aegypto erant in foraminibus petrarum
habitantes, induti porcorum et boum pellibus,
tantum cincti funibus, palmarum spinas ad calcaria
portantes ad cingulum ligatas, discalceati et sanguine
cruentati, cavernas exeuntes ad festum Coenopaegiae
pergebant Hierosolymam, et Sancta sanctorum
intrantes paupertatem et abstinentiam praedicabant
animi affectu servare: barbas postmodum in
conspectu hominum sine redemptione evellere festinabant,
et sic acquisita fama et lucro, ad propria
remeabant, solitarie gaudentes, et epulantes supra
id quod explicare possumus. » Sane nullum tunc temporis
erat Hierosolymis templum Judaeorum, nec
aliquid horum reperitur apud Hieronymum aut Cassianum
qui sarabaitarum mores satis accurate descripserunt.
Idem tamen pene de verbo ad verbum
videre est in antiquis Lectionibus Celii Rhodigini
lib. XXVII, cap. 6.
Pro lege eis est desideriorum voluptas. ] Ideo pastorem

habere refugiunt, ut liberius quod libuerit impleant,
« non contenti abbatis cura atque imperio
gubernari, inquit apud Cassianum abbas Piamon,
sed hoc praecipue procurantes, ut absoluti a seniorum
jugo, exercendi voluntates suas, et procedendi,
vel quo placuerit evagandi, agendive quod libitum
fuerit habeant libertatem. » Ex quo sequitur quod ait
S. Hieronymus: « Inter hos saepe sunt jurgia, quia
suo viventes cibo non patiuntur se alicui esse subjectos:
revera solent certare jejuniis, et rem secreti
victoriae faciunt. Apud hos affectata sunt omnia,
laxae manicae, caligae follicantes, vestis crassior, crebra
suspiria, visitatio virginum, detractio clericorum,
et si quando dies festus venerit, saturantur
usque ad vomitum. »
Cum quidquid putaverint vel elegerint, hoc putant
sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere. Notanter S. Benedictus ait quidquid elegerint, non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.