PL 66, col. 275

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

potest non solum exsequendo mandatum, sed etiam
abstinendo ab eo quod prohibitum est. 3º Quia licet
omnis obedientia esset actus bonus, non tamen inde
sequeretur omnem actum bonum esse obedientiam,
sicuti sunt actus omnes quos electione propria efficimus
absque ullo majorum imperio, ut lacrymae,
compunctio, oratio, etc. his similia.
Ergo licet omnes aequaliter ab abbate sint diligendi,
meliores tamen in obedientia et in bonis
actibus plus caeteris amari S. Pater permittit. Ita
S. Wandregesilus S. Ausbertum monachum suum
« coepit carius diligere, sicut monastica docet norma,
nitore religionis pollentem omnimodis diligendum, »
inquit Aigradus
In Vita S. Ausberti n. 10, saec. II
Bened.
; eoque respexisse videtur S. Petrus Venerabilis
scribens ad Innocentium papam
Lib. II, epist.
3
: « Omnes quidem praecepto dominico sunt diligendi,
sed juxta quod vita et actus exigit, in amoris
dilectione alii aliis sunt praeferendi. » Et certe, 76
ut optime hunc ad locum Smaragdus disserit, « Juste

ille ab homine diligetur homo, qui bonis operibus et
sancta obedientia honoratur a Deo: necesse est, inquam,
ut amore tali diligatur homo, qui ab immortali
diligitur Deo. » Boherius tamen sic hunc locum
intelligit, quasi solos actus bonos, non fratres illos
exercentes S. Benedictus plus amari permitteret.
« Excipit autem, inquit, quoad aetus, non quoad
personas; quia licet meliores actus magis sint diligendi,
tamen omnem proximum puto aequaliter
ut proximum diligendum; ad hoc videlicet, ad
quod diligit quis seipsum: sic econtra dici consuevit
quod odio habentur peccata, non homines. »
Verum cum actus bonus aliud nihil sit quam homo
illum exercens, nec aliquid ab eo distinctum videatur,
non potest actus diligi quin diligatur homo. Et
sane si causa motiva dilectionis sit bonitas, ubi plus
bonitatis, ibi et dilectionis amplius aliquid reperiri
oportet. Diligendus quidem est peccator secundum
id quod in eo bonum existit, puta quia creatura Dei
est, ad imaginem ejus factus, ejus sanguine pretioso

redemptus, gratiae et beatitudinis capax; at plus
videtur justus diligendus, qui praeter ea, multa
etiam operatur bona, gratia Dei ornatus, et ab eo
singulariter dilectus. In exhibitione tamen honoris
ac gratiae abbas sic se gerere debet, ut non tam personam
quam virtutem respexisse videatur, ut omnem
auferat a negligentibus invidentiae occasionem.
Non praeponatur. ] Id est altiori non constituatur,
quam quo ingressus est loco, aut digniori praeficiatur
officio vel ministerio, sive, ut dicit Smaragdus, non
praeponatur in ordine vel in ministerio.
Ingenuus. ] Nimirum ille qui liber fuit ab initio,
inquit Richardus de S. Angelo, sive nobilis.
Ex servitio. ] Id est « ex servili conditione nato, et
ex servitute ad religionem veniente, » ut ait Boherius.
Quemadmodum enim supra citatus notat hic Richardus,
« Nobilitas amittitur propter monachatum; » id
quod ex hoc loco colligit Boherius haec addens: « Ex
isto paragrapho colligitur quod propter ingressum

religionis servitus et mundana nobilitas evanescunt,
quia in sede, in amore vel officio nulli defertur nisi
secundum merita vitae. » Et revera vera et sincera
libertas non tam in generis nobilitate quam in vitiorum
exstirpatione consistit. Bene enim Cassianus Lib. V, c. 13:
« Oportet nos quoque primum libertatem
nostram carnis subjectione monstrare. » Hinc
Diogenes dicere solitus erat: Inter servos et dominos
malos praeter vocabula nihil interesse, nisi quod mancipia
servirent dominis, et domini cupiditatibus.
Convertenti. ] Id est ad conversionem venienti;
quasi diceret: Si servus et ignobilis hora prima ad
conversionem veniens monasterium ingressus fuerit,
huic nobilis et ingenuus hora secunda accedens non
praeferatur.
Nisi alia rationabilis causa existat. ] Rationabilis
isthaec causa ex duplici capite repeti potest: 1º ex
vitae merito, 2º ex naturali aliqua industria, vel peritia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.