PL 66, col. 276

Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne

in aliqua arte, vel officio, qua 77 quis prae alio
pollet: nam, verbi gratia, si junior aliquis frater secundum
saeculum ignobilis in cantu peritus existat,
ad cantandum in ecclesia seniori et ingenuo minus
in cantu perito praeferri debet; vel, ut Hildemari
utar exemplo, si in monasterio a Graecis monachis
inhabitato inexistat omnium junior Latinam linguam
apprime callens, et hospes Latinus adveniat, hic cum
hospite, licet omnium novissimus, loqui debet. In
officiis autem ac ministeriis exterioribus requiritur
aptitudo et peritia ad hujusmodi munia exsequenda;
in spiritalibus insuper vitae meritum.
Sin alias propria teneant loca. ] Nam, ut pie ac vere
dicit devotus Girardus Belga monachus, « Idolum in
templo Dei, qui alio titulo in monasterio honoratur,
quam quo quisque alter ab altero coli praecipitur,
aut pro vitae sanctitate prae aliis digne suscipitur. »
Quod si ita justitia dictante abbati visum fuerit. ]
Justitia hic, ut observat Hildemarus, pro speciali
virtute, quae unicuique reddit quod suum est accipitur;

vel, ut dicit Boherius, dictante justitia, id est
ratione, sive etiam Deo, qui est vera justitia.
Et de cujuslibet ordine id faciat. ] Notat hic Hildemarus
varios esse in monasterio ordines: 1º eorum
qui laici ad conversionem veniunt; 2º clericorum et
sacerdotum; 3º monachorum peregrinorum. Et de
quolibet eorum ordine alios aliis praeferre potest,
nam clerici etiam presbyteris et monachis peregrinis
praeponi possunt.
Sin alias propria teneant loca. ] Prout nimirum
convertuntur.
Quia sive servus sive liber, omnes in Christo unum
sumus. ] Alludit hic S. Benedictus ad illa Apostoli
verba: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum
induistis: non est Judaeus neque Graecus; non est servus
neque liber; non est masculus neque femina, sed omnes
vos unum estis in Christo Jesu. Omnes ergo in Christo
unum sumus, hoc est unum corpus, ut exponunt
Hildemarus et Smaragdus; quod iste confirmat ex

illis Apostoli verbis I Cor. XII: In uno Spiritu
omnes nos, et in uno corpore baptizati sumus, sive
Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi, etc. Cujus
quidem corporis caput est ipse Christus, sub quo nos
invicem membra. Vel in Christo unum sumus, conditione
videlicet, creatione, redemptione, vocatione,
ac coelestis gloriae promissione. Praeclare S. Caesarius Serm. 116 in append. Serm. S. Aug.:
« Et nos,
et omnis populis unius Domini servi sumus, uno
pretio redempti, pari conditione in hunc mundum
intravimus, simili quoque exitu migraturi sumus, et si
bene agimus, ad unam beatitudinem pariter veniemus. »
Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur. ]
Ad gratiam vel gloriam consequendam.
Si meliores ab aliis in operibus bonis et humiles inveniamur. ]
Juxta illud S. Augustini
Serm. 117 in append.
Serm.
seu cujusvis alterius: « Non est apud
Deum nisi meritorum discretio . . . . Apud Deum anima
uniuscujusque 78 non est discernenda nobilitate,
sed opere; nec genere, sed actione. » Et S. Gregorii
Lib. I Reg. cap. 72):
« Apud Deum non gradus elegantior,
sed vitae melioris actio comprobatur. »
Unde et Aristoteles dicebat I Polit.: « virtus et
malitia determinant servos et liberos, nobiles et
ignobiles. » Porro S. Benedictus bonis operibus
humilitatem adjungit; quia, ut apprime scribit
S. Gregorius, « qui sine humilitate virtutes congregat,
quasi in ventum pulverem portat; » et Smaragdus:
« In his duabus rebus semper electi a reprobis
discernuntur, id est in vera cordis humilitate
et boni operis actione. »
Quaerunt hic cur S. Benedictus supra dixerit:
Non unus plus ametur quam alius, nisi quem in
obedientia et operibus bonis invenerit meliorem;
hic vero nos solum a Deo discerni, si meliores aliis
in operibus bonis, et humiles inveniamur; ubi pro
obedientia supposuit humilitatem. Respondetur ab
humilitate non distingui obedientiam, quae primum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.