PL 66, col. 30

Appendix (Auctor incertus (Joannes II)), J. P. Migne

statuerunt, sententias reprehendere vel damnare.
Sed forte major in illis est pietas quam in supradictis
trecentis decem et octo episcopis: major in illis
misericordia quam in sancto Joanne apostolico papa;
major charitas quam in reliquis sanctis sacerdotibus
qui hoc pro exemplo vel remedio Ecclesiarum
suis definitionibus deliberaverunt. Et ideo aut plena
[prona] voluntate praeceptis illorum consentiant;
aut si non fecerint, omnibus se contrarios et inimicos
esse cognoscant. Quae est ista justitiae inimica
benignitas, palpare criminosos, et vulnera eorum
usque ad diem judicii incurata servare? Quod si
etiam durissimam eos poenitentiam per plures annos
agere videremus, sic nos ipsi et saluti eorum consulere,
et canonum deberemus statuta servare. Cum
vero in aliquibus nec compunctionis humilitas, nec
instantia orandi vel plangendi appareat, nec B. David
imitentur, qui dixit: Lavabo per singulas noctes
lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo [(Psal. VI)]
;
et illud: Cinerem sicut panem manducabam,

et potum meum cum fletu miscebam [(Psal. CI)]
,
nec eos jejuniis vel lectioni vacare videamus; possumus
cognoscere, si ad honorem pristinum redierint,
cum quanta negligentia et cum quanto tempore
et inimica animae securitate permaneant, credentes
quod sic eis non acta digne poenitentia dimiserit
Deus, quomodo sacerdotes indulsisse videntur. Vere
dico quia illi [ipsi] quibus cum periculosa et falsa
misericordia indulgere videmur, cum ante tribunal
Christi pro tantis peccatis damnandi advenerint,
contra nos ipsos causas dicturi sunt, dicentes:
Quod dum aut asperitatem linguae eorum expavimus,
aut falsa blandimenta et periculosas adulationes
ipsorum libenter accepimus, nos eos, dum illis
inutiliter indulgemus, in peccatis permanere, aut
ipsa peccata etiam augere permiserimus, non recordantes
illud quod in Veteri Testamento scriptum
est, quia uno peccante contra omnes Dei ira desaeviit [(Num. XVI)]
.
O pietas! o misericordia! uni parcere,

et omnes per exemplum malum in discrimen adducere!
Non ita suadet sanctus ac beatissimus Cyprianus
martyr dicens (Libro de Lapsis): Qui peccantem
verbis adulantibus palpat, peccandi fomitem subministrat,
nec reprimit delicta illius, sed fovet; et iterum: Imperitus
est medicus, qui tumentes vulnerum sinus manu
parcente contrectat, et absconditum in profundis recessibus
virus dum servat exaggerat. Unde et sanctus Joannes
Constantinopolitanus episcopus arguit dicens: Imperitus
est medicus qui ante digestam putredinem superinducit
vulneri cicatricem. Et ideo diligentius perpendite,
si aut potest, aut debet fieri, ut, tantorum
ac talium quos supra memoravimus sacerdotum
canones contemnentes, aliter quam illi statuerunt
observare vel agere praesumamus: praecipue cum
si illorum trecentorum decem et octo episcoporum,
qui per omnes Ecclesias concilia fieri praeceperunt,
tam sancta decreta negligimus, non illos solos dispiciemus,
sed, sicut supra jam dictum est, et Africanos
pontifices, et omnes reliquos, qui ipsis ordinantibus

per totum mundum pro ecclesiastica disciplina aliquid
statuerunt, cum peccato animae nostrae contemnemus.
Ego me in hoc periculo mittere omnino non
audeo, quia nec talia sunt merita mea, ut aliorum
peccata in me excipere praesumam; nec tantam eloquentiam
habeo, ut ante tribunal Christi contra tantos
ac tam sanctos sacerdotes qui canones statuerunt,
causas dicere possim. Videat unusquisque qui
aliter sentire vel observare disponit, qualiter possit
in die judicii reddere rationem. Ego, in quantum
Deus vires dare dignatur, studere volo eorum praeceptionibus
obedire, quia cum illis non rixam, sed

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.