PL 66, col. 31
Appendix (Auctor incertus (Joannes II)), J. P. Migne
pacem et qualemcunque partem habere desidero.
Et hoc diligenter attendendum est, quod si, secundum
quod supra scriptum est, illi clerici qui ad uxores
proprias redeunt, ad integrum ab officio suspenduntur,
et si etiam digami, aut internuptarum mariti,
qui utique rem licitam faciunt, clerici tamen ordinari
non possunt, aut si ordinati fuerint, dejiciuntur,
de quibus et Faustus episcopus sanctus in epistola
sua dixit: Perdit gratiam consecrati, qui adhuc officium
vult exercere mariti; cum haec ita sint, qua
conscientia quisquam dicere poterit, quod ille qui
adulterium commiserit iterum ad honorem redire
possit? Hoc loco si aliquis fuerit qui dicat: Ergo
negas misericordiam Dei qui dixit: Nolo mortem
peccatoris, sed ut convertatur et vivat [(Ezech. XXXIII)]
?
et illud: Nunquid qui cadit non adjiciet ut resurgat [(Psal. XL)]
?
et illud: Peccator in quacunque die conversus
fuerit, omnes iniquitates illius oblivioni tradentur [(Ezech. XXXIII)]
.
Ad haec libera voce respondere et
possumus et debemus: Absit a nobis ut de istis sententiis
videamur vel leviter dubitare. Definitissime
enim credimus quod qui usque ad finem vitae suae
poenitentiam egerit, non solum indulgentiam accipiat,
sed etiam ad praemia aeterna perveniat. Propter
regulam tamen ecclesiasticam, et propter antiquorum
Patrum statuta, quae absit a nobis ut reprehendere
aut discutere audeamus, eum quem credimus ad vitam
aeternam post actam poenitentiam venire, ad
honorem clericatus secundum tantorum Patrum
praecepta novimus non debere reverti. In tantum ut
in canonibus scriptum sit: Ne ullus unquam poenitens
clericus ordinetur. Et si ille qui ultro petit poenitentiam,
quamvis perfecte agat, non potest aut episcopus,
aut presbyter ordinari, ita ut, etiamsi per
ignorantiam ordinatus fuerit, et postea convincitur
poenitentiam accepisse, dejiciatur: ille qui invitus
ad poenitentiam agendam in monasterium mittitur, et
utique qui aliud quam poenitens dicendus est, qua
conscientia ad sacerdotium redire permittitur? Nemo
mihi alia quaelibet contra auctoritatem sedis apostolicae,
aut contra trecentorum decem et octo episcoporum
praecepta, vel reliquorum canonum statuta
objiciat, quia quidquid contra illorum definitionem,
in quibus Spiritum sanctum locutum esse credimus,
dictum fuerit, recipere non solum temerarium, sed
etiam periculosum esse non dubito. Valde enim metuo
et contremisco illam damnationem quam Heli
sacerdos propter stultam indulgentiam accipere meruit [(I Reg. IV)] .
Qui pro eo quod filios suos negligenter
castigavit, ut eos nec caedere, nec excommunicare
voluerit, ipsi filii una die occisi sunt, et triginta
millia de populo interfecta sunt, et arca testamenti
in captivitate ducta est, et ipse retro cadens
fractis cervicibus mortuus est, et nomen ipsius de
libro vitae deletum est. Et econtra Phinees, qui pro
eo quod zelo Dei commotus duos adulteros pariter
interfecit, totum populum de Dei iracundia liberaverit [(Num. XXV)] .
Nec hoc ideo dico, ut sicut ille fecit,